PL 172, col. 1130

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

in adulterio, fornicatione, et caeteris flagitiis vitam
ducunt, vel Ecclesias, vel ecclesiasticos ordines
vendunt aut emunt, et pravo exemplo populum Dei
occidunt, et omnia haec temere defendunt, hi tale
sunt Domini traditores simul et crucifixores
D. Qua causa debent sacerdotes missam celebrare?
--M. Dei solius causa et suae salutis, atque
totius Ecclesiae. Sed ipsi lucricausa celebrant,
ut videlicet ab hominibus honorentur, et temporalibus
rebus ditentur. Qui igitur mysterium passionis
Christi pro favore humano et pro temporali lucro
vendunt, quid aliud agunt quam Dominum tradunt?
Cum vero sordidis manibus, et polluta conscientia,
illum tractare praesumunt, in cujus conspectu
nec coeli mundi sunt, quid aliud faciunt quam

Dominum crucifigunt?
D. Potest populus ex eis culpam trahere?--M.
Cum filii Heli polluerunt Domini sacrificium, totus
pene populus cum eis subiit interitum, quia faciebant
contra legis Domini praeceptum. Quanto magis
hi qui Christiani vocantur, et ministri Christi esse
videntur, et fornicationi ac luxuriae subjacent, uxores
ducunt, filios ac filias procreant,--quod illicitum
est, cum manifesto ratum teneat universa Ecclesia
quod dictum est a Domino primo pastori, scilicet
B. Petro, deinde successoribus ejus, videlicet apostolicis
viris, archiepiscopis: Quodcunque ligaveris
super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque
solveris super terram, erit solutum et in coelis [(Matth. XVI, 19)]
;
ac in omnibus synodis sint excommunicati,

et excommunicentur,--polluuntur;
dum admonentur, parvipendunt; dum excommunicantur,
non est timor Dei in eis, sed derident, et
dicunt: « Hoc anathema super nos, et super filios
nostros. » Unde patet quod quotquot caeci caecos
istos duces in foveam sequuntur, imo communicando
eis comitantur, cum iisdem etiam in poenis
participantur.
D. Quid si inscii eis communicaverint?--M.
« Qui tangit picem, inquinabitur ab ea. » Et ideo
qui eis communicant, quamvis inscii, tamen ab eis
contaminantur.
D. Quid si resipuerint?--M. Non eis error eorum
nocebit.
30. Malos sacerdotes vere Christi corpus conficere, quamvis eorum oratio et benedictio fiat in peccatum.

D. Conficiunt corpus Domini tales?--M. Quamvis
damnatissimi sint, tamen per verba quae recitant
fit corpus Domini; non enim ipsi, sed Christus
consecrat, et per amicos et inimicos salutem filiis
operatur: illi ad perniciem sumunt, alii ad salutem
accipiunt. Unde et a pessimis non pejoratur, et ab
optimis non melioratur: sicut solis radius a coeno
cloacae non sordidatur, nec a sanctuario splendificatur.
D. Cum ergo bonum sit quod per eos conficitur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.