PL 172, col. 1129

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

Manus, Ecclesiae defensores. Pedes, sunt agricolae
Ecclesiam pascentes. Porro fimus qui de ventre
porcis egeritur, sunt immundi et luxuriosi altaris
ministri, et alii intra Ecclesiam facinorosi, qui ventrem
matris Ecclesiae onerant, quos per mortis egestionem
daemones, ut porci, devorant. Quod totum
corpus compage veritatis et charitatis in unum conglutinatur.
28. De corpore Christi in Eucharistia.
D. Quare de pane corpus ejus, et sanguis ejus de
vino conficitur?--M. Corpus ideo de pane, quia
ipse dixit: « Ego sum panis vivus [(Joan. VI, 41)] ; »
sanguis autem ideo de vino, quia ipse dixit: « Ego
sum vitis vera [(id. XV, 1)] . » Et sicut pane corpus
nutritur, ita Christi cibo anima reficitur. Et sicut

panis ex multis granis conficitur, ita Christi corpus
ex multis electis colligitur. Et sicut panis igne coquitur,
ita Christus in camino passionis assatur. Qui
panis etiam dicitur caro, quia ut agnus pro nobis
immolatur. Vinum etiam ex multis acinis eliquatur,
et in torculari exprimitur; ita corpus Christi ex multis
justis compaginatur, quod in praelo crucis torquetur;
quod vinum in sanguinem Christi vertitur, ut
anima nostra, quae in sanguine est, per hoc vivificetur.
D. Cum species panis et vini videatur, quomodo
caro et sanguis praedicatur?--M. Cum vere sit illud
quod Maria genuit, quod in cruce pependit, quod
coelos penetravit, species ideo panis et vini remansit;
ne tu, si purum (ut vere est) sanguinem de latere

ejus stillantem cerneres, hunc labris attingere
abhorreres; et ut majus meritum haberes, cum non
visum sed intellectum crederes.
D. Quae est salus in hoc?--M. Summa. Sicut
enim esca in carnem comedentis vertitur; ita quisque
fidelis per comestionem hujus cibi in corpus
Christi convertitur. Igitur per fidem mundo, vitiis
et concupiscentiis Christo concrucifigimur, et in
baptismate Christo consepelimur; et ideo ter immergimur,
per cibum vero corporis ejus ei incorporamur;
et ideo necesse est ut illuc, quo Christus
est, transferamur.
D. Habent plus sanctitatis, qui plus accipiunt?--
M. Ut de manna dicitur: Qui plus collegit, non plus

habuit, nec qui minus collegit, minus habuit [(Exod.
XVI, 18)]
: ita omnes aequaliter sumunt; et unusquisque
totum Agnum comedit, et tamen integer in coelo
permanet.
29. De digne aut indigne communicantibus, aut sacrificantibus.
D. Quam mercedem habebunt qui hoc digne tractant?
--M. Duplici praemio remunerabuntur: una
corona, quia hoc cum veneratione tractant; altera,
quia se ad hoc dignis moribus coaptant, coronabuntur.
D. Quid de his sentis qui hoc indigne et contra
canonum statuta agunt?--M. Qui contra jus fasque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.