PL 172, col. 1128

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

D. Qua forma ascendit?--M. Usque ad nubes
ea forma quam ante passionem habuit: susceptus
autem a nubibus, ea qua in monte apparuit.
D. Quare non statim ascendit postquam resurrexit?
--M. Propter tres causas. Primo, ut sui experimento
discerent eum veraciter surrexisse, quem
viderent manducare et bibere. Secundo, post quadraginta
dies voluit ascendere, ut demonstraret eos
qui decalogum legis per quatuor Evangelia impleverint,
posse coelum ascendere. Tertio, quod Ecclesia,
quae corpus Christi est, post passionem quam
sub Antichristo erit passura, deinde post quadraginta
dies creditur coelum ascensura.
D. Quid est Christum in dextera Patris sedere?
--M. Humanitatem in gloria Divinitatis quiescere.
D. Qualiter pro nobis interpellat Patrem?--M.
Repraesentando jugiter suam passionem.
26. De missione Spiritus sancti, et de Christi gaudio.
D. Cur non mox misit Spiritum sanctum, sed post
decem dies?--M. Ob tres causas. Primo, ut apostoli
jejuniis et orationibus se aptos ad ejus adventum
praepararent. Secundo, quod hi Spiritum sanctum
perciperent, qui decem praecepta explerent.
Tertio, quod in quinquagesimo die a resurrectione:
ut, sicut populus Dei post liberationem ab Aegypto
quinquagesimo die accepit legem timoris, ita populus
fidelium post liberationem suam a mundo, quinquagesimo
die acciperet legem amoris. In jubilaeo

etiam anno, id est, quinquagesimo, recepit populus
Christianus libertatem amissam et paradisi
haereditatem: ita in hac die recepit populus christianus
amissam libertatem et paradisi haereditatem.
D. Habet Christus nunc plenum gaudium?--M.
Quodammodo habet, et quodammodo non habet:
Quantum ad suam personam, plenissimum; quantum
ad corpus suum, quod est Ecclesia, minime.
Adhuc enim non sunt subjecta omnia sub pedibus
ejus. A Judaeis enim adhuc blasphematur, a gentibus
subsannatur, ab haereticis dilaceratur, a malis christianis
impugnatur. In membris etiam suis quotidie
patitur. Cum haec omnia ad se collegerit, tunc gaudium
plenum habebit.
27. De mystico Christi corpore, hoc est Ecclesia.

D. Quomodo est Ecclesia corpus ejus, et electi
membra ejus?--M. Ut corpus capiti inhaeret, et ab
eo regitur, ita Ecclesia per sacramentum corporis
Christi ei conjungitur; imo unum cum eo corpus efficitur:
a quo omnes justi in suo ordine, ut membra
a capite gubernantur. Cujus capitis oculi sunt prophetae,
qui futura praeviderunt: sunt et apostoli,
qui alios a via erroris ad lumen justitiae reduxerunt.
Aures, sunt obedientes. Nares, discreti. Phlegma,
quod per nares ejicitur, sunt haeretici, qui judicio
discretorum de capite Christi emunguntur. Os, sunt
doctores. Dentes, sunt sacrae Scripturae expositores,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.