PL 172, col. 125
De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
Uno cornu, in medio fronte armatum quatuor pedum
longo, splendenti et mire acuto. Haec bestia nimis
ferox, diros habet mugitus. Omne quod obstat,
cornu transverberat. Captum potest perimi, non potest
domari.
In Gange quoque sunt anguillae trecentorum pedum
longae. Ibi etiam quidam vermes, qui instar
cancri bina habent brachia, sex cubitorum
longa, quibus elephantes corripiunt et undis immergunt.
Indicum quoque mare gignit testudines, de quarum
testis capacia hospitia sibi faciunt homines.
India quoque magnetem lapidem gignit, qui ferrum
rapit. Adamantem etiam, qui non nisi hircino
sanguine frangi potest.
CAP. XIV.-- De Parthia.--Parthia unde dicta Aracusia. Assyria, Media, Persida. Persepolis. Magicae artis origo. Pyrrhites. Synelites.
Ab Indo flumine usque ad Tigrim, est Parthia triginta
tribus regionibus distincta. Dicitur autem
Parthia a Parthis, venientibus e Scythia. Est in ea
regio Aracusia, ab oppido Aracusa dicta. Est etiam
in ea Assyria, ab Assur, filio Sem, qui eam primus
incoluit nominata. Est in ea quoque Media, a Medo
rege dicta, qui civitatem construens Mediam
nominavit, de qua et regio nomen mutavit. In
ea etiam Persida, a Perseo rege dicta, qui civitatem
Persepolim aedificavit, de qua et regio nomen
accepit. In hac primum orta est ars magica. Persida
lapidem pyrrhitem mittit, qui manum prementis urit,
et synelitem, cujus candor cum luna crescit, et deficit.
CAP. XV.-- De Mesopotamia.--Ninive, Babylonia, Babylon. Chaldaea ubi astronomia primum inventa. Arabia. Saba. Mons Sina. Madian.
A Tigri flumine usque ad Euphratem est Mesopotamia,
a duobus fluviis Graece ita dicta, quod in
medio duorum fluminum sit constituta. In hac est
civitas Ninive, itinere trium dierum, a Nino rege
constructa et nominata. In hac etiam regio Babylonia,
a civitate Babylone nominata. Hanc Nemrod
gigas fundavit; sed Semiramis regina reparavit. Cujus
muri latitudo est quinquaginta cubitorum, altitudo
ducentorum cubitorum, ambitus civitatis quadringentorum
octoginta stadiorum, centum portis
aereis firmata, fluvio Euphrate per medium ejus
currente irrigua. Hujus arx Babel, quatuor millia
passuum alta scribitur.
In ea quoque est Chaldaea, in qua primum inventa
est astronomia. In ea et Arabia, quae etiam Saba
dicitur, a Saba filio Chus. In hac thus colligitur; in
hac est mons Sina, qui et Oreb, in quo lex a Moyse
scribitur accepta; juxta quem urbs Madian fuit, in
qua Jethro sacerdos praefuit. In ea sunt gentes multae,
Moabitae, Ammonitae, Idumaei, Sarraceni Madianitae,
et aliae multae.
CAP. XVI.-- De Syria.--Damascus. Reblata. Comagenae provincia. Phaenicia. Tyrus. Sortyx. Sidon. Libanus mons. Fons Jordanis. Palaestina. Ascalon, Jerusalem, Chananaea.