PL 172, col. 126

De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

Ab Euphrate usque ad mare mediterraneum est
Syria, a quodam Syro rege dicta, in qua est Damascus,
a Damasco Abraae liberto constructa et dicta,
olim Reblata vocata. Est in ea Comagena provincia.
Est et Phoenicia, a Phoenice ave, quae sola in hac
terra invenitur, sive a Phoenice rege, filio Agenoris,
dicta. In hac sunt Tyrus quae et Sortyx, et Sidon
civitates sitae. In hac etiam mons est Libanus, ad
cujus radicem oritur Jordanis fluvius. Est in ea
quoque Palaestina, a civitate Palaestin, quae nunc
Ascalon vocatur, dicta. Est in ea Judaea, a Juda filio
Jacob, de cujus tribu reges erant, nuncupata. In hac

etiam Chananaea a Chanaan filio Cham dicta. In hac
est Jerusalem, quam Sem filius Noe construens,
Salem nominavit. Sed Jebus, et filius Chanaan inhabitavit,
unde Jebus et Salem dedit ei nomen rex
David Jerusalem, quasi Jebusalem. Quam Salomon
filius ejus auro et gemmis decoravit, Jeroselyniam
quasi Jerusalemoniam appellavit. Quam a Babyloniis
subversam, Zorobabel reaedificavit; sed Romanus
exercitus postea funditus delevit. Hanc postmodum
Aelius Adrianus imperator reparavit, Aeliamque
nominavit.
CAP. XVII.-- De Palaestina.--Samaria, Sebastia, Sichisma, Galilaea, Nazareth. Pentapolis, Sodoma, Gomorrha. Mare Mortuum. Sarraceni. Agareni. Ismaelitae. Nabathaei.
Est et in Palaestina regio Samaria, a civitate Samaria
dicta, quae nunc Sebastia est nuncupata, olim
Sichima, a Sichem vocata. In hac est quoque Galilaea,
in qua est Nazareth civitas, juxta montem Thabor
sita. In hac est et Pentapolis regio, a quinque
civitatibus dicta. In qua olim fuit Sodoma, et Gomorrha.
In hac est mare Mortuum, a quo fluenta
Jordanis absorbentur. In hac etiam Sarraceni, a
Sara dicti, qui et Agareni, ab Agar. Item Ismaelitae
ab Ismael nuncupati. In hac et Nabathaei, a Nabaioth
filio Ismael dicti. quorum gentes sunt duodecim.
CAP. XVIII.-- De Aegypto.--Euxia postea Aegyptus dicta. Thebaida. Thebae. Monachi. Babel. Aegypt. Alexandria.
Hae superius dictae regiones, ab oriente incipientes,

recta linea ad Mediterraneum mare extenduntur.
Quibus usque ad Austrum Aegyptus connectitur,
in qua viginti quatuor gentes esse feruntur. Haec
in oriente a Rubro mari surgit, terminum suum
versus occidentem in Libya figit. Haec prius et Bona
copia, Euxia dicta, postea ab Aegypto rege, fratre
Danai, Aegyptus est vocata. Haec fluvio Nilo undique
cincta, in modum Deltae litterae est formata, centum
millibus villarum inclyta. Hanc nubes non obscurant,
pluviae non irrigant, sed Nilus inundans eam
fecundat. In hac est provincia Thebaida, a civitate
Thebe cognominata, quam Cadmus Agenoris filius
in Aegyptum veniens aedificavit, Thebas secundum
illam quam in Boeotia construxit, nominans: in hac
Mauritius principabatur, et ab hac Thebaei dicuntur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.