PL 172, col. 1278

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

utero Virginis circumscriptus, de plenitudine sua
voluit nobis circumscribere unctionem S. Spiritus,
qua ungimur in singulis ordinibus. Unde quicunque
ad suscipiendum ordines accedit, sollicite bene vivendo
caveat ne effectum unctionis spiritualis amittat.
Evacuatur enim S. Trinitas, ubi intervenit vitae
turpitudo. Qui enim de usuris, simoniis, falsis testimoniis,
perjuriis, et aliis modis illicitis male acquirendo
lucra sectantur, unctionem a se expellunt,
et pulvere sordido squalidi efficiuntur. Officio ostiarii
usus est Dominus, quando funiculo de resticulis
facto, vendentes et ementes de templo ejecit, et cathedras
nummulariorum evertit. Hoc autem spiritualiter
in Ecclesia agitur, cum Giezitae et Simoniaci,
et alii qui de donis Dei gratuitis turpia quaerunt

lucra, a consortio fidelium expelluntur. Propterea
ipse ait: Ego sum ostium. Per me si quis
introierit, ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet [(Joan. X)]
.
Ingredietur, ipso cooperante et ducente
in praesenti, ad justitiam, et bene expleta sibi
credita dispensatione, in futuro egredietur ad gloriam.
Lector fuit, cum in medio seniorum, in libro
Isaiae legit: Spiritus Domini dulcis super me, ad evangelizandum
pauperibus misit me [(Isa. LXI; Luc. III)]
.
Exorcistam se ostendit in daemoniorum ejectione, et
in aurium surdi et muti apertione dicens: Effeta, quod
est aperire [(Joan. VIII)]
, in quo exorcistis significandum
reliquit eorum ministerio aperiri ora ad confitendum,
et corda ad credendum, et bene operandum.
Quod fit, quando expulsis daemoniacorum operum

tenebris, verum lumen Jesum Christum suscipiunt
in cordibus suis. Acolythi vices in se ostendit, dicens: Ego sum lux mundi. Qui me sequitur non ambulat in
tenebris, sed habebit lumen vitae
[(Joan. VIII)]
. Subdiaconi:
quando aqua missa in pelvim, linteo se praecinxit,
et pedes discipulorum lavit. In quo docemur
quod pedes suos et aliorum lavant, qui, pulvere terrenae
cupiditatis expulso, irriguo charitatis quod
laetificat civitatem Dei, lavant pedes vitiorum, et desideria
carnalia expellunt.
CAP. VII. De ordine diaconi seu diaconatus.
Auctoritate Novi et Veteris Testamenti, et humilitate
Domini nostri Jesu Christi in se hoc mysterium
suscipientis, commendatur ordo diaconi, cui

sextus gradus attribuitur, ut ex perfectione senarii
ejus dignitas demonstretur. In Veteri Testamento
post ordinationem Aaron et filiorum ejus, ex praecepto
Domini a Moyse institutam, eidem praeceptum
fuit quatenus in adjutorium divini mysterii tribus
Levi ordinaretur: quibus fuit injuncta dispensatio
coram Aaron et ejus filiis servire in tabernaculo
foederis. Arcam et vasa et utensilia gestabant, et in
circuitu castrametantes, tentoria constituebant. Et
quia a viginti annis et supra hominis vigor ascendit,
in hac aetate jussi sunt in omnibus praedictis ad
transportandum deponendis et iterum resumendis
deservire. Ad exemplar hujus institutionis, apostoli,
tempore gratiae septem viros boni testimonii, plenos
Spiritu sancto eligentes, et oratione facta manus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.