PL 172, col. 1279
Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne
imponentes ordinaverunt. Dicti autem sunt diaconi,
quasi servitio altaris mancipati. Quibus institutum
est super eumdem humerum planetam complicare.
Cum enim ordinantur, debent jugum Domini accipere,
quo omnia ad sinistram, id est, vitam temporalem
pertinentia premant et despiciant, donec, finitis
laboribus, in dextra, id est, in vita aeterna et
beata requiescant. De his statutum est canonica et
apostolica praeceptione ut, vicario Christi in Sancto
sanctorum introeunte, septem in sublimiori
gradu assistentes, mensae altaris serviant: et gratia
septiformi insigniti, Spiritum sanctum coadjutorem
habeant. Hi sunt septem angeli tuba canentes, septem
candelabra, septem tonitrua. Debent enim
sapientes, alta mysteria resonando manifestare, sicut
scriptum est: Quasi tuba exalta vocem tuam, tu qui
evangelizas Sion, exalta, noli timere [(Isa. LVIII)]
. Et
iterum. Clama, ne cesses [(ibid.)]
. Opera eorum lucida
sunt: ne turpitudine vitae reprobi sint, cum aliis
praedicaverint [(I Cor. IX)] . Asperitas sermonis sit in
aliorum correctione ut comminando, arguendo [(Tit.
II)] , quodam modo videantur tonitruum emittere. Sic
Dominus comminando terrebat, dicens: Omnis arbor
quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem
mittetur [(Matth. VIII; Luc. III)]
. Et B. Lucas: Genimina
viperarum, quis docuit vos fugere a ventura
ira? [(Luc. III)]
. Officium istorum est praeconizare
ad orandum, movere genua ad flectendum, legere
Evangelium. Horum etiam est sacramenta Dominici
corporis dispensare, mensam Dei adornare.
Sacerdos autem de manu diaconi debet accipere
calicem Domini: causa vitandae praesumptionis,
dum hi celebrant albis induti, altario assistant, et
habeant interius albedinem, quam praeferunt exterius,
munditiam mentis significantem, quatenus qui
exteriori habitu humiliter vestiuntur, spiritualiter
virtutibus induantur. In quibusdam habent vicem
sacerdotis, ut in ministerio baptizandi, communicandi,
delicta confitentium misericorditer suscipiendi. Vae illis qui ministerium sibi creditum pie et
juste non impleverint, quia peribunt morte horribili.
Audiant quid indictum est levitis a Moyse, de morte
corporali. Interdictum erat in lege, ne vasa tangere
nuda praesumerent, nisi prius a sacerdote involuta
fuissent. Illi metuebant mortem corporis: plus
metuenda est mors animae aeternalis. Propterea dicente
Apostolo: Oportet diaconos esse irreprehensibiles,
id est sine crimine, continentes, non bilingues,
non turpia lucra sectantes. Probet se unusquisque
et sic ministret [(I Tim. III)] .
CAP. VIII. Quando Christus levitarum officium suscepit.
Levitarum ministerium Dominus suscepit, quando
coena facta sacramentum sui corporis dispensavit,
et discipulis tradidit. Ubi Apostolos dormitantes
ad orandum excitavit, levitam se ostendit. Ait
enim: Vigilate et orate ne intretis in tentationem.