PL 172, col. 1280

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

Cum autem ordinatur (quod debet fieri ab anno 21,
et supra), episcopus solus manus imponit, quia non
ad sacerdotium sed ad ministerium ordinantur. Ponit
etiam stolam super sinistrum humerum: in
quo monentur jugum Domini aequanimiter esse sustinendum,
et ut pertinentia ad sinistram corde et
ore despiciant. Datur eis textus Evangelii, in quo
accipiunt potestatem legendi Evangelium, et praedicandi
.
CAP. IX. De ordine presbyteratus.
Ordo presbyterorum primus et summus, in perfectione
septenarii ultimus est ordinatus. In quorum
figura Aaron et filii ejus serviebant in tabernaculo
foederis, sicut scriptum est: Moyses et Aaron in
sacerdotibus ejus. In lege sacerdotes dicebantur, qui

nunc presbyteri vocantur; et qui tunc principes
sacerdotum, nunc pontifices sive episcopi dicuntur.
Hi successores apostolorum, alios ordinant ad
sui ordinis ministerium. Ordinantur presbyteri, ut
sint episcoporum coadjutores ad regendum et instruendum
Dominicum gregem. Sic Moyses LXX viros
prudentes elegit, quorum consilio innumeram populi
multitudinem rexit. Inde est quod VII discipulorum
vices obtinent in ministerium sibi commissum.
Sicut enim illi missi sunt a Domino in omnem
civitatem et locum quo erat ipse venturus, ut ei praedicando
et miracula faciendo viam praepararent, et
infidelium corda ad fidem converterent, ita presbyteri
nostri coadjutores, baptizando, rudes populos

instruendo, communicando, et caetera sacramenta
dispensando, nostras vices supplere debent. Excipiuntur
illa, quibus quadam praerogativa fulget et
praeeminet episcopalis dignitas, quae sunt quinque:
basilicarum dedicatio, chrismatis unctio, manuum
impositio, clericorum ordinatio, super populum
benedictio. Haec potestas solis episcopis attribuitur,
ne ab omnibus vindicata, soluto obedientiae vinculo
insolentiam generaret. Utrique sunt vicarii summi
pontificis qui primo offensus culpa originali, quotidie
offenditur actuali. Ut illa evacuaretur, semel
mortuus est in cruce: ut ista deleretur, voluit ministerio
sacerdotum sacrificari iterata immolatione.
Unde quidam versificator:
Mortuus ille semel, licet ultra non moriatur
Idem quotidie sine vulnere sacrificatur.
Ipse sacrifex est et sacrificium, hostia et sacerdos,
quia Deus est et homo. Vicarius ejus, quia tantum
homo, sacrificans tantum est et sacerdos. Ille
Mediator Dei et hominis homines Deo reconciliavit;
iste populum Deo placabilem reddit. Ille ad
dexteram Patris pro nobis interpellat; iste pro grege
sibi credito orat. Ille peccata dimittit; iste ligat et
solvit. Ille in ara crucis hostiam sanctam et Deo
placentem se Patri obtulit; iste ipsum eumdem offert
in mensa altaris. Nobis autem qui quotidie labimur,
ut ejus interventu relevemur, fuit necessarium
habere praesentem hunc salutis nostrae auctorem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.