PL 172, col. 1281
Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne
Unde Deus misericors iterata immolatione
voluit se nobis exhibere praesentem, non tamen
visibilem; quatenus eo praesente summo et vero
Sacerdote sine ullo horrore corda fidelium magis
conterantur, et fidei devotio augeatur. Sic enim recolimus
ejus passionem, resurrectionem atque gloriosam
ascensionem. Quod ita a nobis recolendum
est, ut memores suorum beneficiorum, ipsi commoriendo
conformemur, ut in gloria Patris per ipsum et
cum ipso resurgere valeamus. Nullus modus fuit convenientior
excitare peccantes ad poenitentiam, quam
Christi opera reducere ad memoriam. Visus est in laborum
tolerantia egisse poenitentiam qui nec poenituit,
nec adminiculo poenitentiae indiguit, sicut scriptum
est: Peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore
ejus [(Isa. LIII)]
. Unde in eo poenitentia non fuit, sed
poenitendi formam nobis donavit. Et licet crux
Christi haec omnia repraesentet, tamen res ipsa efficacior
est quam figura. Et cum praesens est veniae
largitor, magis confidit exaudiri devotus peccator.
Mira potestas non humana, sed angelica, quam Dominus
in se suscipiens commendavit, et a nobis
suscipiendam contrito corde et humili demonstravit.
Inter coenandum, corpus et sanguinem suum
discipulis tradens, inquit: Hoc facite in meam commemorationem [(Luc. XXII)]
,
et ipse suscepit, cum tormentum
crucis patienter et voluntarie sustinuit. Oblatus
est enim quia voluit. Quod exemplo docuit a
nobis summa devotione celebrari. Unde apostolus: Quicunque manducaverit panem, et biberit calicem
Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini [(I Cor. XI)]
.
Suscepturi igitur curam sacerdotii,
coram summo et vero Sacerdote fulgeant puritate
conscientiae, et munditiavitae. Isti cum ordinantur, ab
episcopo super capita eorum manum tenente, benedicuntur.
Omnes autem presbyteri astantes cum
episcopo manus levant, et Spiritum sanctum invocant.
Invocatione facta, stola super utrumque humerum
ponitur, ut per arma justitiae a dextris et a
sinistris muniantur. Datur eis calix cum vino, et
patena cum hostia, in quo traditur eis potestas ad
offerendum Deo placabiles hostias. Propterea oleo
sancto manus inunguntur, per quod gratia sancti
Spiritus eis oblata significatur et quod abundent
operibus misericordiae designatur. In his etiam, manus
sacerdotis quae in figura crucis oleo sancto signantur,
conformantur manibus Christi, et illud
insigne miraculum et salutiferum quod inter manus
sacerdotis fieri creditur: haec manus Christi operantur,
qui ait: Sine me nihil potestis facere [(Joan.
XV)]
. Unde cum ipso et per ipsum et in ipso, totum
agitur sacrificium. Unctio episcopis fit in capite,
quia ordinantur vicarii illius qui unctus est oleo
laetitiae in plenitudine. In unctione visibili, quae est
sacramentum spiritualis unctionis, datur potestas
ligandi atque solvendi. Induti amictu, alba cingulo,
stola planeta supervestiuntur, per quam supereminentia
charitatis intelligitur.
CAP. X. De significatione vestimentorum sacerdotalium.