PL 172, col. 1282
Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne
Quoniam de indumentis veteris sacerdotii, eorumque
significatione a multis tractatum est, ea sub silentio
praemittentes, novi sacerdotii vestimenta et
eorum significationes, quod ad praesens attinet, paucis
explanare curabimus. Sciendum autem est quod
sacerdos celebraturus sacrosanctum mysterium quod
excellit omne sacramentum, capitis sui, scilicet
Christi, cujus membrum est, vices in se suscipit.
Caput ejus amictu velatur, in quo divinitas velata
humanitate figuratur. Unde in Apocalypsi angelus
nube amictus de coelo descendisse legitur. Alba
designat gloriam Dominicae resurrectionis, quam
nuntiantes angeli apparuerunt in vestibus albis.
Ideoque induitur veste alba, ut candidatione virtutum
ostendatur ornandum esse novum sacerdotium.
Cingulum quo alba constringendo renibus coaptatur,
mittit nos ad illum evangelicum sermonem,
quo Dominus ad praecingendum lumbos nostros nos
hortatur [(Luc. XII)] . Mappula qua solent siccari stillicidia
oculorum, excitat nos ad vigilandum. Unde
Dominus discipulis ait: Vigilate et orate, ne intretis
in tentationem [(Marc. XIV)]
. Et alibi: Vigilate, quia
nescitis quando Dominus veniet [(Matth. XIII)]
. Stola
circumdata collo, ad interiora descendens, significat
obedientiam Filii Dei et jugum servitutis quod pro
salute hominum portavit. Obedivit Patri usque ad
mortem crucis [(Philip. II)]
, et subjecit se servituti.
Quae enim major servitus ea qua opprobria, irrisiones,
et flagella sustinuit? Qui ergo stolam humeris
superponit, sciat jugum Domini esse suave et
onus ejus leve quod se portaturum promisit. Casula
undique integra, unitatem fidei designat. Haec est
illud vestimentum Aaron in cujus barbam unguentum
a capite effluxit, et in oram vestimenti ejus [(Psal.
CXXXII)]
. Per hoc autem signatur unctio spiritualis qua unctus est Christus prae consortibus suis
[(Psal. XLIV)]
.
Haec in apostolos et in universos Ecclesiae ministros
emanavit. Extensio manuum sacerdotis extra casulam
praetendit in cruce manuum Christi extensionem.
Quae ante et retro quasi dividi videtur: hoc
est quod duo parietes dissidentes angulari lapidi
uniuntur. Amictus ad decorem, super casulam replicatur,
quia Filii Dei humanitate omnis Ecclesia
decoratur.
CAP. XI. De ornamentis episcorum.
Praeter hoc pontifices una tunica utuntur, secundum
quosdam, duabus tunicis, et annulo, pallio,
mitra, et sandaliis. Usus est Aaron hyacinthina tunica,
quam sibi induit Dei sapientia, et apostolos
vestivit, dicens: Omnia quaecunque audivi a Patre
meo, nota feci vobis. Haec est tunica illa inconsutilis
quae sine damno scindi non potuit. Alia tunica serica,
trahens originem a vermibus, Christi est caro
concepta de Spiritu sancto, qui de se ait: Ego sum
vermis et non homo [(Psal. XXI)]
. Annulus in digito,
Ecclesiam cujus minister est, sponsam Christo associat:
et fulgore suo, dona sancti Spiritus fulgentia