PL 172, col. 1285
Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne
humanitatis: ut currentes in odore unguentorum
suorum, offeramus ei odorem bonorum operum.
Dona sacranda, scilicet panis et vinum, hoc
ordine oblata ad altare perveniunt. A subdiacono
diaconus accipit, et offert manibus sacerdotis, vel
aliquoties causa curae diligentioris sacerdos componit
in dextera altaris. Cujus rei mysterium est:
quod lex per subdiaconem significata in sacrificiis
suis sacrificium nostrae salutis figuravit; doctrina
Evangelica cujus diaconus minister est, manifestavit
et solemniter celebrare instituit. Aqua vino miscetur,
ut unda regenerans ita sanguini Christi adjuncta
intelligatur. Quia per alterum sine altero
nemo salutem consequatur, per hoc etiam unio
Christi et Ecclesiae designatur. Utrumque de latere
Christi emanavit: quod non fuit sine ratione mysterii.
Praeparantur panis et vinum ad conficiendum
sacramentum, ut quibus fit refectio corporalis, fiat
animae cibus et potus salutaris. Sicut enim illa corpus
hominis sustentant et spiritum laetificant: ita
res sacramenti, quae est Christus Dominus noster
Dei Filius, est laetitia hominum et angelorum sibi et
angelos et homines reconcilians. Unde ipse qui in
sacramento sumitur ait: Caro mea vere est cibus, et
sanguis meus vere est potus [(Joan. VI)]
. Panis ille debet
esse triticeus, quia Dominus grano tritici se
comparavit dicens: Nisi granum frumenti cadens in
terram mortuum fuerit, ipsum solum manet [(Joan.
XII)]
. Unum granum fuit et solum ante resurrectionem:
post fructificavit et multiplicatum est per fidei
propaginem. Quot fideles, tot sunt grana illi grano
deifico unita, ex quibus conficitur unum corpus,
quod est Christus et Ecclesia. Azymus est, ut secundum
Apostolum: Non in fermento veteri, neque in
fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis
et veritatis [(I Cor. V)]
. His autem compositis,
silente choro, sacerdos incipit orare in silentio;
illud significans tempus quo Dominus noster jam
non palam ambulabat apud Judaeos, cum cogitarent
eum interficere, sed abiit in regionem juxta desertum,
in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur
cum discipulis suis. Et inclinans se ante medium
altaris, supplicat a Deo Patre sibi dari spiritum
humilitatis, ut in memoria Dominicae valeat sacrificium
afferre Deo compunctionis, humilitas enim
virtus est sine qua nulla oratio, nulla meditatio nec
operatio accepta est Deo, qui nos erudiens ait: Discite
a me quia mitis sum et humilis corde [(Matth.
XI)]
. Virginitas enim beatae Mariae placuit ex humilitate,
ipsa attestante: Respexit humilitatem ancillae
suae [(Luc. II)]
. Sequitur invocatio Trinitatis: quae
facienda est principio cujusque sermonis vel operis.
Dicit enim, Suscipe, sancta Trinitas, sine cujus fide
impossibile est aliquid placere Deo. Deinde orat
omnium astantium precibus adjuvari. Convertens
se ad populum dicit: Orate. Et chorus orat pro eo,
dicens: Mittat tibi Dominus auxilium de sancto, et
de Sion tueatur te. Sciendum est quia in celebratione
missae, quinaria fit conversio sacerdotis ad