PL 172, col. 1286

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

populum: ad memorandum quod toties Dominus
die resurrectionis apparuit consolando pro
passione sua gemitus desolatorum. Accepto spiritu
humilitatis, sacerdos non praesumens de se,
sed a clero et a populo postulans munus orationum,
ut pro se et pro his Deum interpellans exaudiatur,
dicit orationes quae secretae dicuntur, quia
secreta et humili voce proferuntur. In hoc silentio
est memoria Dominicae passionis quae in hebdomada
antepaschali cessantibus hymnis et laudibus, solet
celebrari. Dominus etiam imminente passione, ante
suspendium crucis secreto oravit dicens: Pater, si fieri
potest, transeat a me calix iste [(Matth. XXVI)]
. Orante
sacerdote super oblatam in silentio fit quaedam ad
sanctum sacrificium praeparatio. Repraesentans quod

cum Dominus se absconderet, nec palam apud Judaeos
ambularet, abscondita dispensatione praeparabat
nobis salutiferum suae passionis mysterium.
Post miraculum dilecti sui a morte suscitati, eo palam
ambulante, sacerdos rumpit silentium exclamans: Per omnia saecula saeculorum,
et rogat Dominum
esse cum illis: et chorus orat ejus spiritui
Dominum uniri. Monet etiam ut habeant sursum
corda ad Dominum, ipsius sublevante gratia: ut
mentes eorum sint in coelestibus et aeternis, non in
terrenis et transitoriis. Responsione chori audiens
eorum mentes ad Dominum erectas, confitetur dignum
esse et justum ei agere gratias, qui terrena elevat
ad coelestia, et quod grave est et ponderosum facit
fluere sursum. Recte Deo gratias agit, qui per bona

opera se ei acceptabilem reddit. Ut digne a nobis
laudes referantur Deo, oportet nos bene vivendo assimilari
coelorum virtutibus: quatenus in exhibitione
gratiarum una sit vox hominum et angelorum. Illi
incessanter laudant in gloria, nos quantum possumus
laudemus pro misericordia nobis exhibita.
Orandus est Pater ut concedat nobis justitiam: et
interpellante Filio, et intercedentibus angelorum
suffragiis, pervenire ad eorum gloriam, per quem
Deo omnipotenti gratias referimus, corde credentes,
et ore confitentes; quo per Jesum Christum Filium
suum aeternaliter genitum, temporaliter natum, ab
omni creatura humana, et angelica laudatur, adoratur,
et reverenter honoratur. Per ipsum enim universa
visibilia, et invisibilia creat, vivificat, et conservat.

Quod manifeste declaravit beatus Joannes
dicens: In principio erat verbum. Omnia per ipsum
facta sunt, et sine ipso factum est nihil [(Joan. I)]
.
Majestatem Patris per Filium laudant angeli in ministerio.
Adorant dominationes, inclinato scabello
pedum ejus dominio. Potestates reverentur: quia
omnia potest, et omnis potestas ab ipso. Omnes
etiam spiritus coelestes laudes ejus ineffabili exsultatione
concelebrant, hymnum sine fine concinentes.
Unde sacerdos laudibus angelorum precatur adjungi
voces hominum: per Jesum Christum Dominum
nostrum, qui utrosque facit participes aeternorum
gaudiorum. Inde chorus quasi cum ramis palmarum
ei pergens obviam, a Bethania venienti in Jerusalem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.