PL 172, col. 1287

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

hymnum decantat angelicum: Sanctus,
sanctus, sanctus, etc.: trina sanctus repetitio,
sanctae Trinitatis est confessio. Quia semel Dominus
profertur, unitas substantiae in personis designatur.
Cujus gloria pleni sunt coeli et terra: angelica scilicet
creatura, et humana. Ideo hosanna in excelsis
quasi obsecramus, ut salutem consecuti cum angelis
gloriemur? quia benedictus qui venit in nomine
Domini, Jesus Christus Filius tuus per quem nos
salvas et benedicis.
CAP. XIII. De canonis declaratione.
Te igitur, etc. Ex praemissis datur intelligi quod
Deus Pater per Filium suum ab omni creatura coelesti
laudatur, et glorificatur. Tum beneficio datae
gloriae, et illius confirmationis. A quo intellectu

initium canonis praecedentibus hoc modo continuatur:
Quia, clementissime Pater, per Jesum Christum
Filium tuum ab angelis, et coelestibus virtutibus collaudaris,
cum quibus ad laudem tuam nostras voces
deprecamur admitti. Igitur per eumdem Filium tuum
te rogamus ac petimus, ut tibi sit gratum, et acceptum
quod offerimus. Rogamus humiliter, petimus
confidenter. Te rogamus pro lapsis, qui in Filii tui
humilitate jacentem mundum erexisti. A te poscimus
munus salutiferum, de tua misericordia confisi;
qui non ex operibus, quae fecimus nos, sed
secundum misericordiam tuam servare nos voluisti.
Offerimus corporis alimenta, ut ex eis suscipiamus
spiritualia, offerimus panem, et vinum, ut inde
percipiamus Verbum caro factum. Petitio declaratur

per hoc quod sequitur: Uti accepta habeas,
et benedicas haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia.
Donum est quod a superiori datur, munus
quod ab inferiori. Unde panis, et vinum, sunt dona
a Deo nobis donata, munera, a nobis Deo oblata;
solemus enim illos munerare a quibus aliquid volumus
obtinere. Eadem sunt sacrificia sancta scilicet
Deo dicata, et ad sanctum sacrificium praeparata. Illibata
sunt nec corporali gustu, nec aliqua fractione
vitiata, sed integra et intacta. Inde est quod
panis integer debet apponi, et de pane et vino solent
oblationes fieri. Precamur ut haec habeas accepta,
ita ut oblatione istorum munerum tibi grata
augeatur devotio nostra, et offensus culpis nostris,

eorum oblatione nobis placatus efficiaris; et benedicas,
ut tua benedictione facias converti in illud
corpus Filii tui quod pependit in cruce, quod glorificatum
est in resurrectione, quod deificatum est in
ascensione. Signantur triplici cruce, in quo ostenditur
totum mysterium fieri sancta Trinitate cooperante.
Scire autem vos convenit quod a principio
canonis usque ad finem memoratur angaria Dominicae
passionis, praecipue quod actum est in hebdomada
antepaschali. Sequitur: Imprimis quae tibi
offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, quam
pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto
orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro,
rege nostro, et antistite nostro, et omnibus orthodoxis
atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.