PL 172, col. 1288

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

Oratio sine charitate est infructuosa, flos est sine
fructu, spica sine grano, vox aera verberans sine
audiente. Unde Propheta: Iniquitatem si aspexi in
corde meo, non exaudiet Dominus [(Psal. LXV)]
. Charitas
in tribus consistit, in dilectione Dei, sui, et
proximi. Unde sacerdos nullum fidelem debet excipere
ab oratione: quae Deo fit gratior ex mutua charitate.
Orat itaque sacerdos primo generaliter pro tota
Ecclesia catholica, ut Dominus dignetur eam pacificare
ab incursu visibilium et invisibilium hostium,
et in tranquillitate custodire, et adunare, id est in
unitate fidei conservare: ne erroribus haereticorum
sive schismaticorum dividatur: sed unitas
capitis, et membrorum in fide sacramentorum
conservetur; et regere, ut moderamine justitiae omnia

in se fiant et disponantur. Deinde sub quadam
distinctione enumerat partes Ecclesiae: dicens:
Una cum famulo tuo papa nostro, etc. Sicut enim
administrationes sunt diversae, ita orationes sunt
variandae. Alia enim sollicitudo adhibenda est publicis,
alia privatis, alia forensibus negotiis, alia ecclesiasticis.
Alio modo pro se orandum exigunt ecclesiasticae
personae, ut dominus papa, archiepiscopi et episcopi;
alio rex, et fideles singuli. Infideles cum non
sint in Ecclesia, non sunt de corpore Ecclesiae cujus
caput Christus est, cui non communicat alienus
a fide; et licet pro diversitate personarum orationes
varientur, earum tamen intentio uno fine concluditur.
Sic enim orandum est pro universis fidelibus,

ut abstrahantur a noxiis, et ad salutaria dirigantur: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum.
In praecedenti capitulo oratio fit generaliter
pro Ecclesia; deinde distinguendo partes Ecclesiae,
rogamus pro papa, et pro antistite, pro rege, pro
omnibus orthodoxis, scilicet pro iis quorum gloria
est rectitudo fidei Christianae, conscientia eis testimonium
perhibente sanctae meditationis, et honestae
conversationis, pro his etiam qui fidem excolunt
vomere praedicationis, et semine boni operis. Hoc
autem sequenti capitulo oramus pro familiaribus,
absentibus, praesentibus; pro astantibus, scilicet
pro iis omnibus qui assistunt praesentes mysterio
altaris. Communicantes, quorum Deo cognita est fides

et nota devotio. Solus enim est qui scrutatur corda
et renes Deus: cui omne cor patet, et omnis voluntas
loquitur. Vel quorum fidem Deus approbat.
Ejus enim cognoscere est approbare. Pro eis omnibus
supra memoratis offerimus sacrificium laudis,
et ipsi offerunt Deo: referendo gratiarum actiones
qui per Filium suum a nobis voluit laudari, benedici,
et glorificari. Offerimus re: ipsi offerunt fide et
devotione. Offerimus sacramenta conficiendo, ipsi
offerunt vota solvendo, immolant sacrificium laudis,
et reddunt Altissimo vota sua. Adjuti virtute sacramenti
comprimunt ipsi vitia et peccata, in aedificando,
et Deo vovendo virtutes et bona opera. Offerimus
vinum, et oblatam ipsi offerunt mentem
sanctam et devotam. Itaque offerimus pro nobis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.