PL 172, col. 1289

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

et pro ipsis: ipsi pro se et pro nobis. Unde superius
postulavimus eorum orationibus adjuvari, dicentes, Orate pro nobis.
Sciendum est autem quod ubi oravimus
pro tota Ecclesia, rogavimus et pro istis.
Specialiter tamen familiares absentes, et praesentes,
et alios assistentes memoramus, ut circa eos
augeatur nostrae devotionis affectus. Unde quos
chariores habemus, hoc loco nominare solemus.
Potest autem esse repetitio generalis orationis, ita: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum,
omnium scilicet fidelium corporaliter absentium et
hic assistentium. Iterandae enim sunt orationes,
quia assiduitate orationis multoties placatur Deus,
et postulationibus nostris fit propitius. Item sciendum
est quod si unus tantum sit praesens, vel nulli

sint praesentes, ut in missis solitariis, non ideo mutantur
quae pluraliter solent fieri orationes. Primo
enim non solebant missae celebrari sine collecta
fidelium multitudine. Postea mos inolevit, missas
sicut monachos celebrare solitarias, quod eis concessum
est ex indulgentia. Inde etiam saeculares
consueverunt missas cantare privatas. Tunc fiunt
salutationes ad omnes fideles, qui assistunt, quasi
praesentes fide, et charitate sacramentis communicantes.
Quotquot enim sunt de corpore Christi,
quod est Ecclesia, salutantur: et eorum suffragia
postulantur, quorum fides per gratiam Dei adjuvat
fieri tanta mysteria. Nec est aliquis fidelium, qui
non sit particeps sacramentorum. Qui enim a corpore
praecisi sunt quod est vera vitis, qui sunt

palmites, et putrida membra, ab hoc sacramento
sunt alieni. A capite enim in totius corporis membra;
a vite in palmites effunditur humor salutaris
totum corpus vivificante gratia Dei. Ita uno praesente
sacerdos plures alloquitur et salutat, quia
praesens astat omnis Ecclesia. Singula enim membra
sibi invicem, et capiti et corpori cohaerent
quandiu vegetantur Spiritu Dei. Inde est quod non
solum sacerdotes, et clerus qui secundum dispensationem
ministeriorum diversis officiis occupantur,
aut divinis laudibus hoc sacrificium offerunt: etiam
ad audientes osculo pacis communicantes cooperantur,
et omnes ubicunque sint fideles, nulli separantur,
nisi qui a corpore Christi praeciduntur. Omnia
enim membra hujus corporis quandiu sibi cohaerent

glutino charitatis, sunt quasi una persona:
Qui dividuntur ab hac unitate, et ejiciuntur a sacramentorum
communione, alieni sunt a Christi
regno et Ecclesiae. Subjungitur causa oblationis,
cum dicitur, pro se suisque omnibus. Offerentes
erant pro salute animarum suarum suisque omnibus,
id est, pro amicis et rebus suis et amicorum,
pro pace illorum, pro reditu peregrinantium, pro
sanitate infirmorum, pro conversione errantium,
pro fructibus terrae, pro aeris serenitate, pro aliis
commodis adipiscendis vel conservandis, pro obtinendis
successibus prosperis. Habemus enim in ipso
consolationem praesentis vitae, et futurae. Pro redemptione
animarum nostrarum, pro spe salutis et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.