PL 172, col. 1294

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

nobis communicandum, et qui post resurrectionem incorruptibilis
et impalpabilis praebuit se discipulis palpabilem,
mortalis eisdem potuit se dare immortalem.
CAP. XVI. Quaestio circa haec verba, « accipite et manducate. »
Item cum Dominus discipulis suis dixerit: accipite
et manducate, quaeritur si acceperint et sibi
ministraverint. Ad hoc dicamus quod, quia qui
ministrare venit et non ministrari, et qui consecravit,
ipse ministravit. Nec est intelligendum quod
in manibus suis acciperent et sibi ministrarent, sed
Dominus de manu sua ministravit et manducare
praecepit. Non videtur Dominus in coena hunc calicem
accepisse, cum fortasse ille a Domino acceptus
fuerit luteus vel ligneus, iste argenteus vel

aureus, vel alterius metallorum. Propterea sciendum
est hoc dictum referendum esse ad similitudinem,
non ad identitatem. Sicut enim Dominus
inter coenandum vinum in calice accepit, et benedicens
sanguinem suum fecit; ita in isto calice a
sacerdote vinum accipitur, et virtute verborum a
Domino in coena prolatorum sanguis ejus efficitur.
Unde similitudo in vini acceptione, identitas in
sacramenti veritate. Nam quotidie fit consecratio
illius ejusdem sanguinis, quem Dominus in coena
ministravit. Dicit itaque calicem praeclarum, non
propter hoc quod vinum in eo continetur, sed
propter hoc quod de vino in eo consecratur. Non
enim pro fulgore attribuitur claritas calicis, sed
pro dignitate sacramenti. Verumtamen, si attendamus

unitatem fidei, ante consecrationem et post,
unus calix, sicut una est fides, una Ecclesia sicut
in Canticis una columba, una amica. De hoc calice
scriptum est: Calix meus inebrians quam praeclarus
est [(Psal. XXII)]
. Quod dicit hic calix sanguinis
mei legendum est ut continens accipiatur pro
contento sic: Hic est sanguis meus novi et aeterni
testamenti, subaudis, confirmator. In passione
enim sua Dominus umbram legis evacuavit, et
haeredibus suis haereditatem confirmavit. Ratum
enim est testamentum ex morte testatoris. Mysterium,
id est secretum fidei dicitur, quia quod sensibus
nostris est occultum, fidei est revelatum. Ratio
humana quaerit dicens: Manhu? quid est hoc?

Quomodo est? Quomodo est non comprehendit,
ad hoc secretum non ascendit: sola enim fides
credit et agnoscit. Sensibus apparet in sapore et
colore panis et vinum: fides sub utraque specie
contemplatur Dominum et Salvatorem suum Jesum
Christum. Apparet sensibus quod non est, fidei
quod est. Sensus quod vident, judicant inanimatum,
et omnium viventium sensibus videtur corporale
alimentum; fidei panis vivus, qui de coelo
descendit, panis quidem angelorum, fons vivus
aquae salientis in vitam aeternam. Fides credit et
diligit ipsum, per quem sperat peccata dimitti et
veniam dari et in gloria sua refici et satiari. Unde
Apostolus: Fides est substantia rerum invisibilium,
argumentum non apparentium [(Hebr. XI)]
. Ex fide

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.