PL 172, col. 1295

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

enim spes nostra firma est, et subsistit, charitas
roboratur, speranda probantur. Sanguis Domini
effusus est pro multis, scilicet ad fidem vocatis, non
pro Judaeis, paganis, haereticis et in infidelitate
perseverantibus. Eo tamen genere loquendi quo dicitur: Venit Dominus omnes salvos facere, et illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum:
poterit dici effusus pro omnibus. Omnibus obtulit
poculum salutis, quod alii receperunt, alii recipere
noluerunt, sicut medicus venit curare aegrotum,
quem tamen non curat, propter negligentiam
aegroti mandata non custodientis. Quoties haec sacramenta
conficimus, passionem Domini memoriter
tenere debemus, et mortem corde et opere
Christo gratias agentes, qui per gustum assumptae

humanitatis nos invitat ad gustum, scilicet ad
amorem et cognitionem suae divinitatis. Propterea
ad renovandam passionis memoriam, affectu lacrymabili,
accessuris ad hoc sacramentum ait Dominus: Haec quotiescunque feceritis, in memoriam mei
facietis
[(Luc. XXII)]
. Sciebat enim monumenta scripturarum
ad haec non sufficere, nec scripturis animos
sequentium ad eum diligendum tanta moveri
devotione, quanta moverentur ipso praesente. Quis
enim sine lugubri compunctione potest hanc immolationem
repraesentare? quis tenens in manibus
Dominum suum pro se crucifixum et mortuum,
quasi servus nequam et immemor beneficiorum
contemnat quod morte sua conscripsit testamentum?
hic justitia fidei concalescit in camino charitatis,

ubi ignis est non comburens, sed illuminans,
non consumens sed aedificans. Unde cum
Dominus ad discipulos suos loquens diceret: Quo ego
vado vos non potestis venire [(Joan. VIII)]
sui memoriam
commendavit, ut in ejus memoriam intenderent
eum sequi haec conficientes sacramenta. Quod Petro
interroganti Domine, qua vadis? responsum est
a Domino: Quo ego vado, non potes me modo sequi:
sequeris autem postea [(Joan. XIII)]
.
CAP. XVII. Triplex quaestio circa materiam sacramenti altaris.
Hoc autem loco praetereundum non est quare panis
et vinum offerantur ad faciendum hoc sacramentum,
et si sub utraque specie consecretur corpus, et sanguis
Domini, an sub altera tantum, et cur immolatio

fiat de azymo, et non de fermentato. Tria in hoc sacramento
fidem interrogant, atque animum recte sapientis,
et fideliter intelligentis ad credendum sollicitant:
unum est species panis et vini, aliud corpus
et sanguis Domini; iterum unio membrorum et
capitis. Primum apparet sensui, secundum revelatur
fidei, tertium efficit virtus sacramenti. Primum
virtus percipit, secundum fides intuetur et
credit, tertium est gratia salutaris per quam duo
sunt in carne una, Christus et Ecclesia. Secundum
est res primi, tertium effectus secundi. Nam
species panis et vini tantum est sacramentum, id
est sacrae rei et invisibilis visibile signum. Quod
enim videtur, signum est ejus quod non videtur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.