PL 172, col. 1298
Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne
Deus et homo. Potest aliquis dicere vel meditari: Durus est hic sermo, quis potest eum audire?
[(Joan. VI.)]
Attendat operantem, cogitet omnipotentem et desinet
mirari, quia quaecunque voluit fecit [(Psal. CXIII)]
.
Quinaria cruce signamus, ut non eum, a quo omnis
sanctificatio, sanctificemus, sed ut vulnera pendentis
in cruce duo manuum, duo pedum, quintum lateris
flebiliter et devote recolamus; abhinc enim, usque
dum corporale desuper calicem tollatur. Post consecrationem
rogamus Patrem, ut super dona praedicta
respiciat et accepta habeat. Sed cum Patri Filio
nihil sit acceptius, quem propitio et sereno vultu
semper sibi Deum aequalem intuetur: quid aliud
oramus, nisi ut mediante et interpellante Filio nobis
Deus fiat placabilis et propitius, et per eum qui sibi
placet ei placeamus? Itaque oramus eum per haec sacrificia
nobis miserendo placatum fieri, sicut misertus
est patribus nobis propitiando eorum sacrificiis.
Unde attendenda est haec comparatio in sola
similitudine, non in quantitate, nec est referenda ad
sacrificia, sed ad offerentium vota. Plus valet res
quam figura. Omnibus sacrificiis praecellit Eucharistia;
est autem talis similitudo, ut recte offerendo
similes simus patribus nostris qui recte obtulerunt
et recte diviserunt. Tres eorum nominat, quia in
eorum sacrificiis praesignata est hostia per quam
fracta sunt tartara. Abel cor contritum, et humiliatum
Deo obtulit, et se Deo totum committens,
sibi se non retinuit, recte obtulit et recte divisit;
et ideo Dominus ad munera ejus respexit,
Cain vero peccavit, quia et si munera quae debebat
Deo, reddendo recte obtulit male divisit, quia se
sibi retinuit. Iniquitatem in corde suo aspexit, et ideo
Deus eum non exaudivit. Abraham se Deo totum obtulit:
quem Deus praecipiendo filium immolare, examinavit [(Gen. XXII)] .
Melchisedech in sublimi corsuum
posuit et ideo meruit praenoscere, et in sacrificii figura
panem et vinum offerre. Itaque, si volumus sicut oramus,
patribus nostris assimilari, per iniquitatem Deo
cor nostrum non offeramus, sed in sublimi altari
deponamus cor nostrum, scilicet in conspectu divinae
majestatis, et sobrie et pie et juste vivendo,
propitium et placatum inveniemus eum nobis. Hoc
autem est quod in sequenti oramus dicentes: Jube
haec praeferri per manus sancti angeli tui, non ut
Christus mutatione loci ascendat semper ad Patrem
qui assistit vultui Patris interpellans pro nobis, sed
ut devotio nostra perferatur per manus sancti angeli,
id est per Filium tuum qui est dextra tua, per
quam omnia operaris, et angelus magni consilii,
per quem omnia ministras, et disponis, creas, sanctificas
et benedicis. Ipse est conspectus Patris, id
est sapientia per quam Pater facit et disponit.
Ideoque per ipsum, et in ipso, et ante ipsum precamur
vota nostra perferri. Quis enim perferre
potest nisi ille qui ait ad Patrem: Pater, semper me
audis [(Joan. XI)]
, et in quo Pater coelum et terram
creavit, et quo omnia stabilivit. Quod sumitur in
altari, non prodest sine gratia spirituali. Unde oramus