PL 172, col. 1299
Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne
ut corpus et sanguinem de altari visibiliter
sumentes, invisibiliter in altari, invisibili carne
Christi reficiamur, ex qua omnibus benedictio et
gratia sumentibus datur, et ab eo qui corporaliter
est in altari visibili, datur omnis gratia benedictionis.
In altari est, qui ad dexteram Patris sedet, potens
in coelo et in terra, ubique est ascendens in
coelum, descendens in infernum, semper eum invenies.
Saepe signacula crucis iteramus, quae quoties
facimus, passionem et mortem Domini annuntiamus.
Dicentes: Nobis quoque peccatoribus, vocem
paululum elevamus, ut ex gemitu cordis in silentio,
procedat gemens oris confessio. Ante consecrationem
et hic recensemus sanctorum nomina: postulantes
eorum intercessiones, et suffragia attendentes,
non numerum sed eorum adjuvans suffragium. Ibi fit
memoria beatae Virginis quae omnibus sanctis praecellit,
et apostolorum et martyrum qui in sanguine Agni
dealbati sunt, ut eorum interventu suffragante ad salutem
nostram fiat ministerium. Hic sanctorum memoriam
facimus, ut compatiantur nobis peccatoribus.
Pro veneratione enim sanctorum suorum solet
nobis propitiari Deus, donans veniam delictorum,
quod manifestis indiciis, signis et miraculis Dominus
ostendit ad eorum, quae sua est, laudem et gloriam
conferendo aegris sanitatem, desolatis consolationem.
Qui enim membra honorat, et Christum,
qui caput est, honorificat; et qui Filium honorat,
et Patrem qui misit illum [(Joan. V)] , per quem Pater
haec bona creat, sanctificat, vivificat et benedicit.
Unde ut diximus, una sola res in sacramento,
scilicet Christus Deus et homo. Unde in figuris et
nominibus quibus res eadem recensetur, pluralitas
apparet; et ubi unum tantum est in substantia,
multiplicitas videtur in figura. De corpore autem
Domini loquimur aliquando sicut est, aliquando
sicut apparet. Dicimus enim nostro usu loquendi,
multas hostias communicando distribuimus, tot reservavimus
et sic plures hostias dicimus, et unum
credimus esse.
Nec mirum si deficiat proprietas verborum ubi
dispensatur ineffabile sacramentum. Pater per Verbum
suum creavit naturam, per idem dedit gratiam:
et cum ad totam Trinitatem pertineat universitatis
creatio, ad solum Filium nostrae ruinae reparatio.
Tres cruces signando depingimus ad honorem salutiferae
crucis: per quam facta nostra redemptio,
vita mortua in ligno, a qua fluentibus rivulis sanguinis
et aquae, emanavit omnis sanctificatio, vita
et benedictio. Inde datur homini tanta gratia, ut
qui digne perficit, sanctificetur, vivificetur, omni
benedictione repleatur. Ipsum etiam sacramentum,
virtute crucis ministrante sacerdote sanctificatur,
benedicitur, cum corpus inanimatum transit in vivificum.
Quotidie nobis haec dona praestantur, quando
corpus et sanguis in altari sumuntur. Itaque
quia Pater cuncta operatur per Filium: sanctificat
et benedicit per ipsum Filium, quia Patrem manifestavit
hominibus, et cum ipso qui Patri est coaequalis