PL 172, col. 1300

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

et coaeternus: et in ipso qui est splendor et
figura substantiae ejus [(Hebr. I)]
, et in quo est totius
Pater, et ipse totus in Patre. Deo Patri omnipotendi
omnis honor et gloria. Hic ter signamus quasi per
ipsum qui crucifixus est, et cum ipso qui in cruce
mortuus est, et in ipso qui vita est, Deo Patri omnis
honor et gloria, per Filium enim Pater clarificatur,
et in Filio honorificatur. Unde scriptum est:
Qui honorificat filium, honorificat cum qui misit
illum [(Joan. V)] . Hic iterum duas cruces facere solemus,
recolentes aquam et sanguinem quae de latere
Filii fluxerunt. Venit enim in aqua et sanguine, ut
fide suae passionis, et aqua regenerationis nos
mundaret et sanctificaret. Quomodo in serie canonis
repraesentatur agonia Dominicae passionis, et

quomodo veritas velata fuerit sub veteribus figuris [(Exod. XII)] ,
intuitu diligentioris doctrinae, quasi
recapitulando dignum duximus aperire. Quae in
summa et eo ordine quo facta sunt tractantur, liquidius
apparent quam si in suis locis singula notarentur.
Sciendum itaque est quod ab initio canonis,
scilicet Te igitur, usque ad finem, memorantur
quae gesta sunt in septimana subsequente Ramos
palmarum. Sicut enim paschalis agnus luna decima
de grege assumebatur in domibus Judaeorum, et
quarta decima immolabatur ad vesperam, ita hic
noster Agnus Christus Jesus nos salvans et vivificans,
venit in Hierusalem quarta decima die
celebraturus agnum paschalem, acclamante ei
laudes populo Hebraeorum: Hosanna filio David,

benedictus qui venit in nomine Domini [(Luc. XII)]
.
Hoc autem significat responsio chori concinens Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth,
Silentium quod sequitur illum concentum designat
certam memoriam instantis passionis et quod scriptum
est: Jesus autem jam non palam ambulabat
propter metum Judaeorum. Quod autem a Te igitur
incipit mysterium passionis, ex eo innuitur quod
statim apponuntur signacula crucis. Ea die quae
dicitur Rami palmarum, se incipit exponere manibus
Judaeorum. Quarta feria est a Juda traditus, in cujus
signum traditionis fit triplex signaculum crucis.
Secunda autem et tertia feria non ausi sunt contingere
metu Judaeorum, sed illis diebus docebat in
templo nihil metuens furorem insidiantium. Pontifex

legalis cum sanguine semel in anno ingrediebatur
sancta sanctorum, figurans illum qui proprio sanguine
introivit in coelum [(Heb. IX)]
. Hoc autem repraesentat
sacerdos accedens cum sanguine ad hoc
mysterium, scilicet lacrymabili devotione retinens in
mente memoriam Dominicae passionis. Quinta feria,
de qua illud est quod pridie quam pateretur,
vetus pascha celebravit: et illud finiens, corpus
et sanguinem suum discipulis tradidit. Sequenti nocte
ligatur, et capitur et multis illusionibus irridetur.
Sexta crucifigitur. Sabbato fuit in sepulcro.
Tertia die resurrexit, discipulis pacem totius mundi
nuntiando. Cum dicitur: Nobis peccatoribus,
solet rumpi silentium, paululum suppressa voce

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.