PL 172, col. 131
De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
Hippone, in qua fuit Augustinus episcopus. Inde est
Mauritania, a nigredine dicta. In hac est provincia
Stiffensis a Stiffi oppido. Alia Caesariensis, a civitate
Caesaria dicta. Tertia Tingitania a civitate Tingi
nuncupata.
CAP. XXXIII.-- De Aethiopia.--Saba. Garamantes. Fons apud Garamantes. Troglodita. Gades. Gaditanum mare. Atlanticum mare. Astrologia ubi descripta.
Versus meridiem vero est Aethiopia, ab Ethan
dicta, una in Oriente, in qua est Saba urbs, de qua
fuit illa regina quae ad Salomonem venit, altera in
occidente. Inter quas sunt Garamantes, a Garama
civitate dicti. Apud quos est fons tam frigidus diebus,
ut non bibatur; tam fervidus noctibus, ut non
tangatur. Quibus versus orientem cohabitant Troglodytae,
qui celeri cursu feras capiunt. Intra Aethiopiam
sunt maxima loca deserta, ob solis ardorem,
et diversi generis serpentia hominibus incognita.
Deinde est maximus Oceanus, qui solis calore dicitur
fervere ut cacabus. In extremis finibus Africae
versus occidentem est urbs Gades, a Phaenicibus
constructa, de qua Gaditanum mare dicitur. In ipso
vero Oceano est mons Atlas altissimus, unde Atlanticum
mare appellatur. Atlas autem erat rex
Africae, frater Promethei, a quo mons nomen accepit,
quia in eo residens, Astrologiam descripsit,
unde et coelum sustinere dicitur. Peragratis Africae
finibus, ad insulas maris accedamus.
CAP. XXXIV,-- De insulis, et novo, ut dicunt, orbe.-- Cyprus, Paphus, Creta. Mare Adriaticum. Abydos. Hellespontus. Coos. Cyclades. Rodus. Aereus, Colossus septuaginta cubitorum altus. Tenedus. Carpathos. Carpatium mare. Citherea. Delos. Coturnices ubi primum visae. Icaria, Naxos, Melos, Paros. Parium marmor. Lapis Sardius. Cidon, Samos. Fictilia vasa ubi reperta.
Insulae sunt dictae, quasi in salo sitae. In Mediterraneo
mari est Cyprus insula contra Syriam, a Cypro
civitate dicta. Haec et paphus, à civitate ejusdem
nominis. Creta a Creto rege dicitur, haec et Centapolis,
a centum urbibus muncupata. Haec sita est
contra Lybicum mare, quod et Adriaticum, ab
Adria civitate dicitur. Abydos est insula in Hellesponto,
in Europa. Hellespontus ab Helle civitate
dicitur. Coos insula Atricae. Cyclades dicuntur, quod
in rotundo sint positae. Cyclus enim dicitur orbis.
Sunt autem quinquaginta quatuor contra Asiam
positae. Harum prima Rhodus a civitate ejusdem nominis
dicta ad orientem est posita. In hac fuit olim
Aereus colossus septuaginta cubitorum altus. Tenedus
ad septentrionem ejus posita, a civitate Tene,
et ejus constructore ejusdem nominis dicta. Carpathos
ad meridiem ipsius contra Aegyptum posita.
Unde et Carpatium mare, et Carpatiae naves. Cytheraea
ad occasum est sita, a Cithero monte dicta.
Haec et Porphyris dicitur. Delos in medio Cycladum
sita, a civitate ejusdem nominis dicta. Haec
tempore diluvii sub Ogygio facto primum apparuit,
unde et Delos nomen accepit, quia delos manifestum
sonat. Haec et Ortyga ab Ortygometis, id est