PL 172, col. 132

De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

coturnicibus, quae primum ibi visae sunt. Icaria insula
a puero Cretensi naufrago est dicta, a qua Icarium
mare dicitur. Naxon insula Dionysii, qui et
Bacchus. Melos, quae et Storia, rotunda insula. Paron
a civitate ejusdem nominis dicta, a Paro Jasonis
nepote constructa. Haec gignit marmor candidissimum,
quod Parium dicitur, et Sardium lapidem.
Cidon est insula: in hac mastix nascitur. Samos
insula a Samo civitate dicta, in Aegaeo est
mari sita. De hac fuit Sibylla, et Phythagoras. In hac
fictilia vasa sunt reperta.
CAP. XXXV.-- De Sicilia.--Trinacria dicta a tribus montibus. Aetna mons. Scylla. Charybdis Comaedia ubi inventa. Vulcaniae. Staechades.
Sieilia a Siculo rege dicitur. Italia dicta. Prius

Sycania, a Sycano rege cognominata, contra Italiam
sita. Haec et Trinacria, a tribus montibus dicitur.
In hac est mons Aethna cujus sulfurea exaestuant
incendia. In hujus freto est Scylla et Charybdis.
In hac erant olim cyclopes. In hac inventa
est comoedia. Eoliae insulae ab Eolo rege dicta juxta
Siciliam positae. Hae et Vulcaniae, quia incendio
sunt plenae. Sunt vero novem Staechades insulae contra
Massiliam sitae.
CAP. XXXVI.-- De Sardinia.--Fontes calidi caecitatem furibus inferentes. Corsica, Cyrene, Ebosus, Colubria. Insulae Baleares. Fundae ubi inventae. Gorgodes insulae. Hesperides. Aurea poma. Mare concretum. Meroe, Syene. Perdita insula.
Sardinia a Sardino rege, Herculis filio, dicta,
contra Numidiam est sita. In hac nec serpentes,

nec lupi gignuntur. In ea est solifuga animal ut
aranea, morsu homines perimens. In ea est et herba
similis apiastro, quae comedentibus rictus contrahit,
et quasi ridentes interimit. In hac sunt fontes calidi,
infirmis medelam, furibus inferentes caecitatem.
Corsica, a Corsa muliere dicta, contra Liguriam
sita: quae primitus taurum suum quaesitura illuc
venit, et referens loci fertilitatem, a Liguribus inhabitari
coepit. Haec et Cyrene a Cyrino Herculis filio
est dicta, quia ab eo est inhabitata. Ebosus insula
contra Hispaniam. Hanc fugiunt serpentes. Ibi
est et Colubria plena serpentibus. Ibi et Baleares
insulae. In his inventae sunt fundae. Gorgodes insulae
in Oceano juxta Atlantem. In his olim habitaverunt

Gorgones. Juxta has Hesperides, ab Hesperia civitate
dictae. In his oves albis velleribus abundabant,
quae ad purpuram optime valebant. Unde dicitur
fabulose aurea mala habuisse. Miclon enim dicitur ovis
Graece. Inter has fuit illa magna, quae Platone
scribente cum populo est submersa, quae Africam et
Europam sua magnitudine vicit, ubi nunc est Concretum
mare. Meroe insula est in Nilo flumine, in
capite Aethiopiae, in qua absumitur umbra in aestate.
In hac est lignum ebenum, juxta quam est civitas
Syene, in qua est puteus a philosophis factus, sexaginta
cubitorum altus: in cujus fundum splendet
sol recto radio in mense Junio. Est quaedam Oceani
insula dicta Perdita, amaenitate et fertilitate omnium
rerum prae cunctis terris longe praestantissima,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.