PL 172, col. 133

De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

hominibus ignota. Quae aliquando casu inventa,
postea quaesita non est inventa, et ideo dicitur Perdita.
Ad hanc fertur Brandanus venisse.
CAP. XXXVII.-- De inferno. Insulas circumivimus, nunc inferna etiam petamus. De nominibus inferni. --Acheron, Styx, Phlegeton.
Infernus ideo dicitur infernus, quia inferius est
positus. Sicut enim terra est in medio aere: ita est
infernus in medio terrae. Unde et novissima terra
dicitur. Est autem locus, igne et sulphure horridus,
inferius dilatatus, superius coangustatus. Hic lacus
vel terra mortis dicitur, quia animae illuc descendentes
veraciter moriuntur. Hic et stagnum ignis
dicitur, quia ut lapis mari, ita animae illi immerguntur.
Hic terra tenebrosa vocatur, quia fumo et

foetoris nebula obscuratur. Hic terra oblivionis nuncupatur,
quia sicut ipsi obliti sunt Dei, ita eorum
obliviscitur Deus misereri. Hic dicitur Tartarus ab
horrore, et tremore, quia ibi est fletus et stridor dentium [(Matth. VIII)]
.
Hic et gehenna, id est, terra
ignis nominatur. Ge enim terra dicitur, cujus ignis
noster ignis umbra esse dicitur. Hujus profunditas
et recessus dicitur Erebus, draconibus et igneis vermibus
plenus. Hic patens os dicitur, et barathrum,
quasi atra vorago. Hujus loca fetorem exhalantia
dicuntur Acheronta, id est spiracula immundos
spiritus emittentia. Hic est Styx quod Graece sonat tristitia.
Dicitur et Phlegeton, qui est fluvius infernalis,
ob vicinitatem ignis, et sulphuris, fetore et
ardore horribilis. Sunt et alia multa loca, sive in

insulis poenalia, aut frigore et vento saeve horrentia,
aut igne et sulphure jugiter ferventia. Ignea inferni
loca inspeximus, ad refrigerium aquarum confugiamus.
CAP. XXXVIII.-- De Aqua.
Aqua, quae secundum elementum ponitur, ab
aequalitate dicitur, unde et aequor, quod sit plana.
Haec in mari colligitur, in flumina diffunditur, in
fontes dividitur, per amnes connectitur, per terras
dissipatur, per aera attenuatur. Totam terram cingit,
omnes regiones, et provincias dividit. Hujus
immensa profunditas dicitur abyssus, quasi abest
fundus, habet tamen fundum, quamvis nimis profundum
CAP. XXXIX.-- De Oceano.

Oceanus dicitur, quasi ocior annis, vel quasi zonarum
limbus. Quinque enim zonas mundi in modum
limbi ambit.
CAP. XL.-- De aestu maris.
Aestus Oceani, id est, accessus et recessus lunam
sequitur, cujus aspiratione retro trahitur, ejus impulsu
refunditur. Quotidie autem bis affluere et
remeare videtur. Cum luna crescente crescit, cum
decrescente decrescit; cum luna est in aequinoctio,
majores Oceani fluctus surgunt, ob vicinitatem lunae;
cum in solstitio, minores, ob longinquitatem ejus.
Per decem et novem annos ad principia motus, et
paria incrementa, ut luna revertitur.
CAP. XLI.-- De voragine.--Quomodo fiat vorago.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.