PL 172, col. 138
De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
Pestilentia nascitur aere siccitate, vel calore, vel
tempestate corrupto, qui spirando vel edendo perceptus,
luem, mortemque generat. Hoc totum quod
dixi infra lunam fit in aere, superius vero semper
serenum existit.
CAP. LXVII.-- De igne.--Angelorum corpora ignea sunt.
Ignis quartum elementum scribitur, quasi non
gignis dicitur. A luna usque ad firmamentum extenditur.
Is tantum est aere subtilior, quantum aer
aqua tenuior, aqua terra rarior. Hic et aether, quasi
purus aer dicitur, et perpetuo splendore laetatur. De
hoc angeli corpora sumunt, cum ad homines missi
veniunt.
CAP. LXVIII.-- De planetis.--Unde planetae dicantur. Motus planetarum anomalus.
In hoc septem stellae singulis circulis contra mundum
feruntur, et ob vagum cursum planetae, id est,
erraticae nominantur. Hae immensa celeritate firmamenti,
ab oriente in occidentem rapiuntur; tandem
naturali cursu contra mundum ire comprobantur,
sicut musca si in rota molendini circumferretur,
ipsa tamen proprio motu contra revolutionem ejus
ire videretur. Hae nec inferius nec superius propter
obliquitatem signiferi vagantes, radiis autem solis
praepeditae, anomalae, vel retrogradae, vel stationariae
fiunt.
CAP. LXIX.-- De luna.--Luna cur proprium lumen non habeat. Nubecula in luna unde. Proprius lunae motus. Signa prognostica tempestatum in luna.
Luna est primus planetarum, et minima stellarum.
Sed ideo major caeteris videtur quia proxima
terrae in primo circulo fertur. Hujus corpus est globosum,
natura igneum, sed aqua permistum, unde
et proprium lumen non habet. Sed in modum speculi
a sole illuminatur. Et ideo luna, quasi lucina, id
est, a luce nata, nominatur. Quod autem quasi nubecula
in ea videtur, ex aquae natura creditur. Dicitur
enim, si aqua permista non esset, terram ut sol
illustraret. Imo ob vicinitatem maximo ardore vastaret.
Globus namque ejus multo terra est amplior
Licet ob altitudinem circuli sui vix videatur modi
fundo major. Luna ea parte lucet qua soli est opposita.
Ea autem parte est obscura qua a sole aversa
est, a sole vero longius remota licet tota sit, tamen
crescit, nec minuitur, sed objectu terrae, lumine
quod a sole accipit viduatur. Haec licet quotidie violentia
firmamenti ab oriente in occidentem feratur,
tamen contra mundum nitens, omnia zodiaci signa,
viginti septem diebus pervagatur. Circulum autem
suum decem et novem annis perambulare affirmatur.
Luna quarta, si rubeat quasi aurum, ventos
ostendet; si in summo corniculo maculis nigrescit,
pluvium mensis exordium. Si in medio, plenilunium
serenum.
CAP. LXX.-- De Mercurio.--Motus ejus.
Secundus planeta est Mercurius, qui et Stilbon,
forma globosus, natura igneus; lunam magnitudin