PL 172, col. 139

De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

vincens, lumen a sole accipiens, signiferum trecentis
triginta novem diebus percurrens.
CAP. LXXI.-- De Venere.--Motus ejus.
Tertius planeta est Venus, Aurorae et Zephali filius,
qui et hesperus, lucifer et vesper, rotundus,
igneus, contra mundum nitens, ut Mercurius
signiferum percurrit trecentis quadraginta octo
diebus.
CAP. LXXII.-- De sole.--Sol unde dictus. Magnitudo solis. Motus solis. Cur aestate dies longiores, hieme breviores.
Quartus planeta sol, vel Phoebus, inde dictus,
quod solus luceat caeteris stellis obscuratis, vel quod
sit super omnia lucens. Forma sphaericus, natura
igneus, magnitudine octies terram vincens, omnibus
stellis lumen praebens. Hic ab oriente in occidentem

impetu firmamenti fertur, sed contra mundum nitens,
per totum zodiacum, trecentis sexaginta quinque
diebus graditur. Circulum autem suum viginti
octo annis perambulare creditur. Hujus praesentia
diem, absentia vero ejus efficit noctem. Sicut enim
tota die supra terram, sic tota nocte lucet sub terra.
Aquilonarem partem coeli peragrans facit nobis longos
dies et aestatem, australem vero percurrens, inducit
nobis breves et hiemen.
CAP. LXXIII.-- De signis solis prognosticis.
Sol in ortu suo maculosus, vel sub nube latens
pluvialem diem praesagit; si palleat, tempestuosum;
si concavus videtur, ita ut medio fulgens radios ad
austrum et ad aquilonem emittat, tempestatem humidam
et ventuosam; si pallidus in nigras nubes

occidat, aquilonem ventum.
CAP. LXXIV.-- De Marte.--Motus ejus.
Quintus planeta est Mars, qui et Pyrois, globosus,
igne fervidus. Percurrit signiferum duobus
annis.
CAP. LXXV.-- De Jove.
Sextus planeta est Jupiter, rotundus, temperatus,
zodiacum peragrans duodecim annis.
CAP. LXXVI.-- De Saturno.--Motus ejus.
Septimus planeta est Saturnus, qui et Phaeton,
filius Solis. In cujus exortu post triginta annos, qui
imaginem de aere fuderit, loqui verum hominem probabit.
Sphaericus, gelidus; contra mundum vero superiorem
gradiens, signiferum triginta annis percurrens.

Omnes autem post quingentos, et triginta
duos annos circulos suos peragunt, et eosdem ut
prius repetunt.
CAP. LXXVII.-- De Absidibus planetarum.
A terrae centro absides [ἀψίδες], id est circuli planetarum,
altissimae sunt, Saturno in scorpione, Jovi
in virgine, Marti in leone, soli in geminis, Veneri in
sagittario, Mercurio in capricorno, lunae in ariete,
mediis omnium partibus, et e contrario ad terrae centrum
humillime, atque proxime.
CAP. LXXVIII.-- De coloribus planetarum.
Suus cuique color est: Saturno candidus, Jovi
clarus, Marti igneus, Lucifero candens, Vespero refulgens,
Mercurio radians, lunae blandus, soli ardens.
Mutant autem colores a propinquis circulis;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.