PL 172, col. 140

De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

nam frigidior in pallorem, ardentior in ruborem,
ventuosus in horrorem a terra in obscuritatem.
CAP. LXXIX.-- De via planetarum.
Signifer, id est circulus duodecim signorum dividitur
in duodecim partes perlatum, sub his feruntur
septem planetae. Sol sub mediis tantum duobus; luna
per totam latitudinem; Venus excedens eum binis
partibus; Mercurius sub octo partibus, duabus in
medio, quatuor supra, duabus infra; Mars sub quatuor
medius, Jovis sub media, et super eam duabus;
Saturnus sub duabus mediis ut sol.
CAP. LXXX.-- De sono planetarum.--Cur sonus planetarum a nobis non exaudiatur. Musica.
Hi septem orbes cum dulcisona harmonia volvuntur,
ac suavissimi concentus eorum circuitione efficiuntur.

Qui sonus ideo ad nostras aures non pervenit,
quia ultra aerem fit, et ejus magnitudo nostrum
angustum auditum excedit. Nullus enim sonus
a nobis percipitur, nisi qui in hoc aere efficitur.
A terra autem usque ad firmamentum coelestis musica
mensuratur, ad cujus exemplum nostra inventa
affirmatur.
CAP. LXXXI.-- De coelesti musica.--Proportiones planetarum. Cur philosophi novem Musas finxerint.
In terra namque si in luna A, in Mercurio B, in
Venere C, in sole D, in Marte E, in Jove F, in Saturno
G ponitur, profecto mensura musicae invenitur,
unde a terra usque ad firmamentum septem toni
reperiuntur. A terra usque ad lunam est tonus, a
luna usque ad Mercurium, semitonium; a Mercurio
usque ad Venerem, semitonium; inde usque ad solem,

tria semitonia. A sole ad Martem tonus, inde
ad Jovem, semitonium; inde ad Saturnum semitonium;
inde ad signiferum tria semitonia. Quae simul
juncta septem tonos efficiunt. Tonus autem habet
quindecim millia sexcenta viginti quinque milliaria.
Semitonium vero septem millia et octingenta duodecim
milliaria, et semiss. Unde et Philosophi novem
Musas finxerunt, quia a terra, usque ad coelum consonantias
novem deprehendunt, quas homini naturaliter
insitas invenerunt.
CAP. LXXXII.-- De homine microkosmo.
Sicut enim hic mundus septem tonis, et nostra
musica septem vocibus distinguitur, sic compago
nostri corporis septem modis conjungitur, dum corpus

quatuor elementis, anima tribus viribus copulatur,
quae Musica arte naturaliter reconciliatur.
Unde et homo μικροκόσμος, id est minor mundus dicitur,
dum sic consono numero coelesti musicae par
cognoscitur.
CAP. LXXXIII.-- De mensura, sive planetarum distantia.
A terra autem usque ad lunam sunt duodecim
millia et sexcenta stadiorum, quod sunt quindecim
millia sexcenta et viginti quinque milliaria. A luna
ad Mercurium septem millia octingenta duodecim
milliaria et semiss. Inde ad Venerem tantum. Inde
ad solem viginti millia tria quadringinta septem et
triginta et semiss. milliar. A sole ad Martem quindecim
millia sexcenta et triginta mil. Ad Jovem septem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.