PL 172, col. 141
De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
millia octingenta duodecim mil. et semiss. Inde ad
Saturnum tantum. Inde ad firmamentum viginti
tria millia quadringenta trigenta septem et semisse
mil.
Sunt itaque a terra usque ad coelum milliaria centum
millia, et novem millia, et trecenta septuaginta
quinque milliaria.
Ignem per globos planetarum transcendimus; nunc
coelestia penetremus.
CAP. LXXXIV.-- De coelo.--Coelum unde dictum. Prognostica tempestatum e coeli specie.
Coelum dicitur, quasi casa ilios [κάσας ἡλίου], id
est domus solis; quasi vas coelatum, quia est stellis
insignitum. Est autem coelum subtilis igneaeque
naturae, rotundum, et a centro terrae aequis spatiis
undique collatum. Unde et convexum mediumque
undique cernitur, et inenarrabili celeritate quotidie
circumagitur.
Coelum si vespere rubet, serenum diem.
Si mane, tempestuosum significat.
Duae sunt januae coeli, oriens, qua sol exit;
occidens qua sol intrat.
CAP. LXXXV.-- De climatibus.
Climata, id est plagae coeli sunt quatuor:
orientalis ab ortu;
solstitialis ad brumalem;
australis inde ad occasum brumalem;
occidentalis ex hinc usque ad solstitialem,
septentrionalis ab occasu solstitialis ad ortum ejusdem.
CAP. LXXXVI.-- De plagis.--Adae nomen e quatuor plagis mundi compositum est ΑΔΑΜ..
Oriens ab ortu solis,
occidens ab occasu ejus vocatur;
meridies quasi medidies dicitur.
Septentrio autem a septem stellis appellatur. Trion
dicitur bos, quasi terion; inde septentriones, quasi
septem teriones, id est boves. Hae plagae Graece ἀνατόλη, δύσις, ἄρκτος, μεσημβρία
dicuntur, de quibus
nomen Adam, qui est minor mundus, componitur.
CAP. LXXXVII.-- De firmamento.
Superius coelum dicitur firmamentum, eo quod
sit inter medias aquas firmamentum. Hoc et forma
sphaericum, natura aqueum, stellis undiqueversum
ornatum. Est autem ex aquis instar glaciei in modum
chrystalli solidatum; unde et firmamentum
dicitur.
CAP. LXXXVIII.-- De axe.
In hoc sunt duo poli a poliendo dicti: unus borealis,
quia nobis semper videtur; alter australis, qui
nunquam a nobis cernitur, quia in divexo orbis positi
terrae tumore impedimur. In his coelum ut rota
in axe volvitur.
CAP. LXXXIX.-- De stellis.--Cur stellae in die non appareant. Stellae unde sic dictae. Differunt stella, sidus et astrum.
Coelum est undique stellatum; sed ideo in die non
apparent, quia fulgore solis victae latent, sicut sol
nube tectus non lucet. Stella quasi stans luna. Stant