PL 172, col. 1382

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

22.
Petrus fortunae suae divitias videns praelatas
caeteris, de electionis forte quasi de victoria triumphum
reportans, immensa funditur laetitia, gloriatur,
tripudiat, insultat sodalibus; Guillelmi favet judicio,
collaudat mentem, voluntatem approbat, quae
diligat paupertatem majorisque substantiae spernat
subsidia; spondetque quod eum in arte tornandi
instruat, ferramentorum ipsius artis haeredem constituens,
si post ejus obitum illum fore superstitem
contingat: tales etenim gazas suis thesaurizabat
successoribus. His itaque peractis, Petrus multo exhilaratus
gaudio, illos invitat ad prandium; sed
perquisitis cellariis suis tam tenuem invenit annonam,
ut nec uni, si tota apponeretur, sufficeret:
quae res nec nova, nec insolita sibi fuit, eo quod suae

familiaris rei status eum assidue talibus urgeret
negotiis. Verum perpendens secum quod mensa,
quae unum cibare non valeret, multos non satiabit;
non ignorans unde pasceret quos invitaverat, festinus
arripit cophinos suos, et aulae suae circumfusam
undique silvam ingrediens, haud segniter spineta
rubetaque convellicat, corylos caeterasque silvestres
arbores suis exspoliat fructibus; et dum in
sportellis suis diversi generis poma coacervat, in
cujusdam trunci concavitate apum examen cum
tanta cerae et mellis plenitudine reperit, ut ex ipsius
copiae cornu tantas abundantias crederes emanasse.
Admirans igitur tantos fortunae successus, peregrini
monachi, quem modo in consortium susceperat, de
putat meritis, quod tantam luminis ac cibi Deus

materiam contulisset. Reversus domum mensam
onerat dapibus: apponit etenim favos distillantes
immodicos, arborumque diversarum poma silvestria,
pulmentumque arboreis frondibus confectum
advehit, essetque opulentum convivium, nisi panis
deesset, dignior pars epularum. Fraternae autem
laetitiae celebritate transacta, ad cellam suam quisque
revertitur.
23.
Petrus vero Guillelmum secum remanentem
tornandi edocet disciplinam, ut promiserat; et ille
docilem habens mentem, in brevi magistrum exsuperat.
Placet capacis ingenii Guillelmi Petro facilitas.
Nam zelus et livor ab ejus cordis secreto procul
recesserant. Ille ut eremi antiquus cultor et usus
talibus, ex silvestrium arborum frugifero beneficio

et praefatae artis exercitio conquirit victualia: Guillelmus
autem semper remanens domi, ut subjectus
discipulus non sumptuosae coquinae complens officia,
agrestes herbas conficit in pulmentum; quibus
ut molliores et dulciores reddantur, in festivis diebus
salis admiscet condimentum. Post Vesperas
illis in die semel prandentibus, Petrus recumbit,
Guillelmus famulatur: didicerat enim a bono doctore:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.