PL 172, col. 143
De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
hominum pensat, et in libra Jovi repraesentat. Haec
pro superiori virgine ponitur. Signat autem quod
soli aequinoctium faciat, cum sub illo signo ambulat.
CAP. XCIX.-- De scorpio.
Octavum est scorpius, qui maximus Orionem percussit
dum bestias terrae occidit, et ob terrae gratiam
astra meruit. Pro signo autem grandinum ponitur,
quia illo mense, nempe Novembri, in quibusdam
terris crebrius fiunt.
CAP. C.-- De sagittario.
Nonum sagittarius est, qui et arcitenens, scilicet
Aleon Cretensis, qui scorpionem, qui filium suum
rapuit, sagittavit, nec filium tetigit, et ideo sidera
meruit. Designat autem crebros fulminum ictus, qui
in Decembri contingunt in aliquibus locis. Quod inferiora
membra desunt, significat quod tum sol infera
petit.
CAP. CI.-- De capricorno.
Decimum est capricornus, Jovem parvulum a patre
projectum, capra clam aluit; quam ipse postea
inter sidera transtulit. Est autem significatio, quod
sicut caper altum petit, ita illo tempore sol ad alta
coeli conscendit. Quod extrema pars ejus desinit in
piscem, designat finem illius mensis esse pluvialem.
CAP. CII.-- De aquario.
Undecimum est aquarius scilicet Ganymedes, Troili
regis filius, Jovis amasius ab ipso inter astra locatus,
et pincerna deorum factus. Significat autem quod
solutis nivibus undosum est illud tempus.
CAP. CIII.-- De piscibus.
Duodecimum sunt pisces. Cum dii Typhaeum gigantem
fugerent in Aegyptum, Venus et Cupido filius
ejus versi in pisces latuerunt in aquis. Cumque
homines diu pisces devitarent ne forte deos devorarent,
illi duo translati sunt in sidera. Designat vero
illud tempus esse pluviale.
CAP. CIV.-- Hyades.
Hyades dicuntur pluviales. Hya enim Graece est
pluvia, unde latine dicuntur suculae, a Suco. Sunt
autem septem stellae in fronte tauri.
CAP. CV.-- Pleiades.
Pleiades dicuntur, quasi plures. Plion enim est
plus. Sunt autem septem stellae in genu tauri. Fuerunt
autem filiae Atlantis regis et Plaiae. A patre ergo
Atlantides, a matre Pleiades, quasi plaiades; ab insula
Hesperides. Hae et Vergiliae dicuntur, quia
verno tempore oriuntur. Ex his una fuit Maia, mater
Mercurii.
CAP. CVI.-- Arctos.
A dextris zodiaci, versus aquilonem sunt haec signa:
juxta axem Arcton, scilicet plaustrum, quod
sidus et Septentrio et Helicae nominatur. Cujus stellae
sole majores traduntur. Fuit autem Calisto, Lycaonis
regis filia, a Jove oppressa, sed a Junone in ursam
versa. A Jove vero rapta iterum inter astra
CAP. CVII.-- Bootes.