PL 172, col. 144

De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

Sequitur sidus bootes, id est custos plaustri, quod
et arctophylax. Erat autem Calisto filius, a Jove inter
sidera positus.
CAP. CVIII.-- Arcturus.
Deinde est arcturus, scilicet plaustrum, quod et
Cynosura dicitur. Haec etiam a Jove oppressa, a
Junone in ursam versa, a Jove inter astra est translata.
CAP. CIX.-- Python.
Inter duo plaustra est serpens Python, quem maximum,
Apollo post diluvium Latonae a Junone immissum,
occidit, et ob insignem virtutem inter astra
transtulit.
CAP. CX.-- Corona.
Juxta est corona, a Vulcano facta, a Baccho vero
Adrianae Minois et Pasiphaae filiae data, et inter
astra locata.
CAP. CXI.-- Hercules.
Inde Hercules sidus. Cum gigantes contra deos
pugnarent, diis in unam partem coeli venientibus,
coelum ruere voluit. Sed Hercules hoc cum Atlante
sustinuit, ideo coelum promeruit.
CAP. CXII.-- Lyra.
Huic juxta est lyra a Mercurio inventa.
CAP. CXIII.-- Cygnus.
Prope hanc cygnus, Jupiter ob amorem Laedae reginae
in cygnum est conversus, et inter astra raptus.
CAP. CXIV.-- Cepheus.
Huic conjungitur Cepheus rex, et Cassiopaea uxor

ejus.
CAP. CXV.-- Perseus.
Cui associatur Perseus, filius Jovis, et Danaes,
habens juxta se sidus Andromadae uxoris suae, filiae
Cephei regis.
CAP. CXVI.-- Deltoton.
Quibus admiscetur deltoton, quod et triangulum,
videlicet forma Aegypti, quia servavit deos a facie
Typhaei.
CAP. CXVII.-- Serpentarius.
Juxta quod locatur serpentarius, scilicet Erichthonius
qui et auriga, qui primus quadrigam
junxit, eo quod serpentinos pedes habuit. Unde et
Graece Ophyucus dicitur, ὅφις enim est serpens.
CAP. CXVIII.-- Pegasus.

Huic juxta ponitur Pegasus, scilicet equus alatus
et cornutus, igneum halitum et ferreos pedes habens,
a sanguine Gorgonis creatus.
CAP. CXIX.-- Delphinus.
Cui jungitur Delphinus, qui Neptuno Amphitritem
in conjugium adduxit, et ideo sidera promeruit.
CAP. CXX.-- Aquila.
Deinde est aquila; Jupiter in aquilam versus Ganimedem
rapuit, quem inter sidera transtulit
CAP. CXXI.-- Sagitta.
Huic subest sagitta, ab Hercule Phylocteti data,
per quam expugnata est Troja.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.