PL 172, col. 145

De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

A sinistris vero zodiaci versus austrum sunt haec
signa.
CAP. CXXII.-- Hydra.
Hydra, quae habuit quinquaginta capita, ab Hercule
occisa et ob insigne inter sidera translata.
CAP. CXXIII.-- Crater.
Super hanc crater, in quo Tagaton, id est summus
Deus pastam miscuit, de qua animas fecit, de
qua adhuc animae Letheum poculum bibunt, cum
corpora intereunt.
CAP. CXXIV.-- Corvus.
Super hanc est corvus ab Apolline dilectus et inter
astra raptus.
CAP. CXXV.-- Orion.
Inde est Orion, qui ab urina natus, inter sidera

est translatus. Hujus stellae si fulgent, serenum erit;
si obscurentur, tempestas.
CAP. CXXVI.-- Procyon.
Juxta hunc Procyon Anicani, quod et Anticanis
dicitur, qui canis Orionis fertur, et ob insigne interitum
inter sidera locatus.
CAP. CXXVII.-- Canicula.
Huic connectitur canicula, quae et Syrius dicitur
et ab hac dies caniculares nominantur. Fuit autem
canis Erygones filiae Icari sacerdotis, quae dolens patrem
necatum, laqueo se suspendit dum eum canis
ducatu invenit. Ambo autem sunt inter sidera rapti.
CAP. CXXVIII.-- Lepus.
Deinde est lepus, qui a Ganymede agitatus, a Jove
inter astra est translatus.
CAP. CXXIX.-- Eridanus.

Sequitur Eridanus fluvius, qui et Padus. Erat autem
Phaeton, Phaebi filius, qui currum regere patris
inscius, mundum incendit et ideo fulmine Jovis
in hoc flumine interiit. Qui in Eridanum mutatus,
inter sidera est translatus.
CAP. CXXX.-- Cetus.
Cui associatur cetus, quem Perseus occidit dum
Andromedam devorare voluit, quem Jupiter ob insigne
filii, inter astra locavit.
CAP. CXXXI.-- Centaurus.
Juxta hunc est centaurus, scilicet magister Achillis,
et ob nimiam virtutem in coelo locatus.
CAP. CXXXII.-- Ara.

Aevum est ante mundum, cum mundo, post mundum.
Hoc ad solum Deum pertinet, qui non fuit,
nec erit sed semper est.
CAP. II.-- De Temporibus aeternis.--Angelos ante mundum coepisse.
Tempora aeterna sub aevo sunt, et haec ad archetypum
mundum, et angelos pertinent, qui ante mundum
esse coeperunt, et cum mundo sunt et post
mundum erunt.
CAP. III.-- De temporibus mundi.--Similitudo de fine temporis. Tempus unde dicatur et quid sit. Partes temporis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.