PL 172, col. 146

De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

Sacrarium etiam, id est altare in quo dii juraverunt,
cum Saturnus et Jupiter inter se pugnaverunt.
CAP. CXXXIII.-- Argo.
Inde est Argo, videlicet prima navis, apud Argos
civitatem a Typheo facta, et in coelum rapta.
CAP. CXXXIV.-- Pistrix.
Ad extremum est pistrix sive chimaera, quae bestia
capite leo, media capra, draco fuit cauda, a
Bellerophonte occisa, et inter sidera translata.
CAP. CXXXV.-- Canopus.
Est et canopus sidus Aegypti praeclarum, quod a
nobis minime videtur, sicut nec a Trogloditis, juxta
Aegyptum Septentrio.
Ex his signis semper dimidia pars super terram,

dimidia est sub terra, et pars coeli, quae super terram
apparet hemisphaerium vocatur, id est, dimidium
coelum.
CAP. CXXXVI.-- Lactea zona.--Cur candida sit.
Lactea autem zona ideo candida est, quia omnes
stellae fundunt in eam sua lumina.
CAP. CXXXVII.-- De cometa
Cometae sunt stellae flammis crinitae, in lactea zona
versus aquilonem apparentes, regni mutationem,
aut pestilentiam, aut bella, vel ventos, aestus, vel
siccitatem portendentes. Cernuntur autem septem
diebus, si diutius, octoginta.
Sidera fabulosis involuta, imo polluta perlustravimus.
Altius scandentes astra matutina, solemque
solis inspiciamus.
CAP. CXXXVIII.-- Aqueum coelum.

Super firmamentum sunt aquae instar nebulae suspensae,
quae coelum in circuitu ambire dicuntur,
unde et aqueum coelum dicitur.
CAP. CXXXIX.-- Spirituale coelum.
Super quod est spirituale coelum, hominibus incognitum,
ubi est habitatio angelorum per novem
ordines dispositorum. In hoc est paradisus paradisorum,
in quo recipiuntur animae sanctorum, hoc
est in coelum quod in principio legitur cum terra
creatum.
CAP. CXL.-- Coelum coelorum.
Huic longe supereminere dicitur coelum coelorum
in quo habitat rex angelorum.
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus.
CAP. I.-- De aevo.--Aevum quid sit.

Tempus autem mundi est umbra aevi. Hoc cum
mundo coepit, et cum mundo desinet. Veluti si funis
ab oriente in occidentem extenderetur, qui quotidie
plicando collectus, tandem totus absumatur.
Per hoc extenduntur saecula, sub hoc currunt universa
in hoc mundo posita. Hoc uniuscujusque vita

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.