PL 172, col. 147

De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

mensuratur. Hoc series dierum, et annorum terminatur.
Tempus autem a temperamento dicitur, et nihil
aliud est, quam vicissitudo rerum.
Hocque in atomos, ostenta, momenta, partes, minuta,
punctos, horas, quadrantes, dies, hebdomadas,
menses, vicissitudines, annos, cyclos, aetates,
saecula, dividitur.
CAP. IV.-- De atomis
Atomus dicitur insecabile. Est enim minus quam
illud quod volat in sole. Est autem minimum temporis
spatium, sicut motio palpebrae oculi, quae et
ictus oculi dicitur, et est trecentesima septuagesima
sexta pars ostenti.
CAP. V.-- De ostentis.
Ostentum est, quod aliquid ostendit aspicientibus.
Est autem sexagesima pars unius horae, habens in
se trecentos septuaginta sex atomos.
CAP. VI.-- De momentis.
Momentum est motus siderum, unde et dicitur.
Est autem quadragesima pars horae, continens ostentum
et dimidium.
CAP. VII.-- De partibus.
Partes a partitione zodiaci dicuntur, qui in tricenos
dies per singulos menses partitur. Est autem
decimaquinta pars horae, continens in se duo momenta
et duas partes momenti.
CAP. VIII.-- De minutis.
Minutum est minus intervallum in horologio. Est
autem decima pars, aliquando quinta horae, habens

duo minuta, et dimidium horae.
CAP. XIX.-- De punctis.
Punctus autem est parvus transcensus puncti in
horologio. Est autem quarta pars in sole.
CAP. X.-- De horis.
Hora est terminus cujusque rei. Est autem hora,
quandiu stans aqua, a jactu lapidis movetur, et est
duodecima pars diei, constans ex quatuor punctis,
minutis decem, partibus quindecim, momentis quadraginta,
ostentis sexaginta, atomis viginti duobus
mil. quingentis et sexaginta. Et dicitur ab horologio,
id est certus limes in horologiis temporis.
CAP. XI.-- De quadrante.
Quadrans est quarta pars diei habens tres horas,
naturalis autem diei horas sex.
CAP. XII.-- De die.--Unde dictus dies. Alia diei definitio.

Dies autem est septima pars hebdomadae vulgaris,
continens duodecim horas. Naturalis autem viginti
quatuor. Dicitur autem dies a discernendo, eo quod
lucem a tenebris discernat. Est autem dies aer sole
illustratus; cum enim sol est super terram, est hic
dies: cum sub terra est ibi dies.
CAP. XIII.-- De longis et brevioribus diebus.
Sol cum aquilonarem partem coeli circuit, nobis
in devexo terrae positis, citius surgit et tardius occidit,
et ideo longiores dies facit. Cum vero australem
perambulat, nobis tardius surgere et citius occidere
videtur, quia tamor mediae terrae quae rotunda est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.