PL 172, col. 148
De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
visui nostro objicitur, et tunc quidem nobis dies breviores:
illi autem parti longissimos facit.
CAP. XIV.-- De zodiaci signis, et parallelis solis.
Zodiacus namque ex duodecim signis constans, ab
aquilone in austrum porrectus, flexuoso lapsu coelum
cingit, sub quo sol incurrens mundum in octo
parallelos, id est circulos, dividit, quibus singulis
diversum diem facit. Longitudo autem zodiaci in
trecentas sexaginta partes secatur, latitudo ejus in
duodecim partitur. Partium autem sectio nihil aliud
est, quam solis unius diei progressio. Unum ergo
quodque signum per duas horas oritur, per duas occidit,
et in unoquoque sol triginta diebus immoratur.
Qui dum flexuoso draconis meatu sub signis
obliqui zodiaci currit, mundum in octo circulos distinguit.
CAP. XV.-- De primo circulo.
Primus circulus ab India versus austrum per mare
Rubrum et Africam ad columnas Herculis pervenit.
Hercules enim orbem pertransiens, ibi columnas fixit
ubi finem mundi esse putavit. In hoc ergo circulo
aequinoctiali die medio gnomon, id est radius horologii
septem pedum umbram, quatuor pedum longam
reddit, dies longissimus quatuordecim horas
aequinoctiales habet.
CAP. XVI.-- De secundo circulo.
Secundus ab occasu Indiae per Medos vadit et
Persas, Arabiam, Syriam, Cyprum, Cretam, Lilybaeum
montem Siciliae, et septentrionalia Africae pertingit,
umbilicus aequinoctio triginta quinque pedum,
umbram viginti tantum pedum reddit. Dies
maxima est horarum quatuordecim, et quinta parte
unius horae.
CAP. XVII.-- De tertio circulo.
Tertius oritur ab Indis Imavo proximis, et per
Caspias portas, Taurum, Pamphyliam, Rhodum,
Cycladas, Syracusas, Catinam et Gades tendit. Gnomones
cunctae umbram trigintaocto unciarum faciunt.
Longissimus dies horarum quatuordecim, et dimidia
ac trigesima unius horae.
CAP. XVIII.-- De quarto circulo.
Quartus ab altero latere Imavi per Ephesum mare,
Cycladum, septentrionalia Siciliae, Narbonensis Galliae
exortiva, Africae matutina, tendit ad occasum.
Gnomon triginta quinque pedum, facit umbram viginti
pedum. Longissimus dies habet quatuordecim
horas, et tertias duas unius horae.
CAP. XIX.-- De quinto circulo.
Quinto circulo ab introitu Caspii maris continentur
Bactria, Armenia, Macedonia, Tharentum, Thuscum
mare, Baleares, Hispania, Media. Gnomon septem
pedum umbram sex pedum reddit. Maximus
dies horarum quindecim.
CAP. XX.-- De sexto circulo.
Sextus amplectens Caspias gentes, Caucasum, Samothraciam,
Illyricos, Campaniam, Etruriam, Massiliam,
Hispaniam, Taraconensem, Mediam, et inde
per Lusitaniam vadit. Gnomon pedum novem umbram