PL 172, col. 647

Gemma animae (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

octava quoque illorum Alleluia et alia canimus,
quia facta Christi resurrectione eos in gaudio receptos
scimus. Horum festum ideo infantes solemnizant,
quia eos primum ad Christum praemio praeibant. Gloria Patri
secundum ordinem de Innocentibus
canitur, quod nunquam nisi in passione Domini
intermittitur.
CAP. XV.-- De octava Domini.
In octava Domini totum officium de sancta Maria
agimus, quia in die partus sui propter filii sui celebritatem
ea facere non potuimus. Hoc autem significat
si Christo in hac vita devote serviamus, in
octava scilicet futura vita de Ecclesiae glorificatione,
quam Maria praefiguravit, gaudeamus. Ideo autem
Christus de Maria, non ab alia, nasci voluit, quia ipsa
prima in mundo virginitatem novit.
CAP. XVI.-- De Dominica, Dum medium silentium.

Dominica, quae inter Nativitatem Domini et Epiphaniae
occurrit, significat tempus illud quo Dominus
in Aegypto fuit, unde et in communione, Tolle puerum et matrem ejus
[(Matth. II)]
, canitur.
CAP. XVII.-- De sanctis et octavis eorum.
Natalia sanctorum ideo celebrantur, quia de hoc
mundo in aeternam vitam per mortem nascebantur.
Octavae vero illorum ideo coluntur, quia in octava,
id est in resurrectione, gloriae eorum per Christum
duplicabuntur.
CAP. XVIII.-- De Epiphania.
Octava Idus Januarii olim habebatur celebris ob

triplicem triumphum Augusti Caesaris. Hanc eamdem
diem, quam Epiphaniam Domini vocamus, ob
tres causas celebramus, quia Dominus stella duce
illa die gentibus est revelatus; et post triginta annos
eadem die in Jordane baptizatus, et revoluto anno
ipsa die per aquae in vinum conversionem ad nuptias
Deus est manifestatus. Ideo Epiphania vel Theophania
appellatur, quod apparitio vel manifestatio aut ostentio
interpretatur. Traditur enim quod hac die
quinque millia hominum de quinque panibus Dominus
satiaverit. Itaque in primo nocturno stellae
apparitio. In secundo nocturno Magorum visitatio.
In tertio Domini baptizatio. In sacramentis missae
agitur aquae in vinum conversio, vel populi de panibus
saturatio.
CAP. XIX.-- De Magis.

Primus Zoroaster rex magicam invenit, de cujus
semine Balaam exstitit, qui de Christo hoc praedixit: Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Israel [(Num. XXIV)]
.
Ex cujus progenie hi Magi fuerunt,
qui ad Dominum cum muneribus venerunt. Magi
autem sunt dicti, quasi mathematici, scilicet in
stellis periti. Ideo autem Dominus ab his quaeri
voluit, quia testimonium a sapientibus mundi habere
voluit, quibus et populus gentium credidit. Ideo vero
a tribus inveniri voluit, quia a tribus partibus mundi
scilicet Asia, Africa, Europa, coli voluit. Ideo hoc
per stellam fieri voluit, quia per sacram Scripturam
populum converti voluit, ideo in duodecimo die a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.