PL 172, col. 666

Gemma animae (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

decidimus. Quia enim cecidit corona capitis
nostri, vertitur in luctum chorus nostri: primo
quippe canitur, Gloria Patri, ad versum Deus, in adjutorium:
secundo ad psalmum Venite: Tertio ad
hymnum: nonies ad psalmum: ter ad responsoria
et gloria sonat in Te Deum laudamus. Et iterum in
versu, Deus, in adjutorium. Deinde quinquies in
psalmis: et iterum in hymno, et ad Benedictus, quae
consideratae fiunt viginti quatuor horae, pro hoc
cantu laetitiae deflemus exstinctum Solem justitiae.
CAP. LXXXVIII.-- Quare invitatorium non cantetur.
Invitatorium non cantatur, ut conventus malignantium
devitandus admoneatur, quia Judaei ad
versus Christum in unum convenerunt, et consilium
super Dominum gloriae fecerunt. Jube, Domne, benedicere,

et Tu autem, Domine, ideo non dicitur, et benedictio
non datur, quia pastor noster recessit, qui
benedictionem dedit. Arietes quoque gregis Dei a
lupis dispersi sunt, qui pastores Ecclesiae futuri fuerunt.
Per Jube, Domne enim intelliguntur ad praedicationem
euntes; per Tu autem, Domine, de praedicatione
redeuntes. Et quia his diebus nec a Christo
ad praedicationem mittebantur, nec ad eum revertebantur,
ideo neutrum dicitur: lectiones vero non
legendo sed lamentando recitantur, quia sicut rex
Josias et Jeremia, sic Christus rex noster occisus
ab Ecclesia deploratur. Campanae non sonant, per
quas praedicatores designantur, quia his diebus non
solum tacuerunt, sed et veritatem negaverunt. Signum
per sonum tabulae datur, per quod terror accipitur,

quia magnus timor discipulis a Judaeis
incutiebatur.
Sonitus ad Benedictus est signum Judae,
quo Dominum tradidit, dicens: Ave, Rabbi [(Matth.
XXVI)]
. Clangor Kyrie eleyson canentium est tumultus
Jesum comprehendentium. Quod sequitur sub silentio
in tenebris, designat, quod discipuli trepidaverunt
in occultis.
CAP. LXXXIX.-- De Parasceve.
Parasceve Graece, praeparatio Latine dicitur. Judaei
quippe, qui inter Graecos dispersi erant, hac die
praeparabant, quae in Sabbato necessaria fuerant,
ideo omnem feriam sextam Graeci parasceve nominabant.
In hac ergo die occurrit solemnis dies Paschae
Judaeorum quo solebant immolare agnum. Hac
eadem die Christum Dei Patris agnum occiderunt,

et hac hostia Paschale festum celebraverunt. Hac
etiam die de Aegypto educti sunt, et hac eadem die
de inferno redempti sunt. Sexta namque die Deus
hominem condidit, sexta aetate, sexta feria, sexta
hora eum redemit. Ideo hac die missa more solito
non celebratur, quia Christus verus sacerdos hostia
hodie pro Ecclesia immolatur. Officium hodie a lectione
inchoatur, quia olim omnis missa a lectione
incipiebatur. Hoc autem ideo hodie observatur, quia
passio Christi, quam missa designat, hodie commemoratur.
Titulus, qui est lectionis caput, ideo non
pronuntiatur, quia caput Ecclesiae hodie amputatur.
Duae lectiones leguntur, quia Christus pro duobus
populis moritur. Quod a lege et prophetis praedicitur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.