PL 173, col. 1010
De viris illustribus Casinensibus (Petrus diaconus), J. P. Migne
Philolai Pythagorici libros decem millibus denarium,
etiam in difficultate rei familiaris, est mercatus, ex
quibus plura in suum deinde Timaeum usurpavit, ut
auctor est jurisconsultus Gallus Antiq. Roman.
lib. IV par. 2, cap. 16, et de Aristotele, qui creditur
libros pauculos Speusippi emisse tribus talentis Atticis,
quorum summa fit apud Romanos H. S. duo
et septuaginta millia, teste A. Gellio lib. III, cap. 17.
Nec etiam animum tuum perturbatum, ignavumque
reddere debebit exemplum Nicolai V, summi pontificis,
qui ducatorum quinque millia ad se Evangelium
divi Matthaei Hebraicum afferenti promiserat, ut
scribit Eckius homil. de Sancto Matthaeo; cum Casinenses
non inducti pecunia, sed studio gloriae divinae,
benevolentia, ac liberalitate paratos se offerunt
tibi illa prodere; et tanquam te veterum scriniorum
excussorem, manuscriptorumque exemplarium conquisitorem
agnoscentes, ad illa evulganda cohortabuntur,
impellent, gratique animi calcaribus insuper
perurgebunt. Reminisci quoque te volumus, favore,
non odio, dignam hanc nostram esse propensissimam
bene de republica litteraria merendi voluntatem:
dum totum nostrum studium hisce thesauris reperiendis,
tuo et bono publico impendimus. Ave mi
lector, et fave.
DE VIRIS ILLUSTRIBUS CASINENSIS COENOBII.
PROLOGUS.
Apollonio coeptum, sed ab illustrissimis viris
Hieronymo, Gennadio, atque Isidoro apud Romanos
ad finem est usque perductum. Et quamvis ab aliis
nihil est tam operose actum, quod non Hieronymi
eloquentia superet; post istorum tamen e mundo
recessum, nullus inventus est, qui illud ad calcem
perduceret. Guido praeterea noster institutor, moribus
vitaque praecipuus, ante hoc ferme septennium,
opusculum scribere aggressus est illud; sed laboriosum
inibi videns jacere materias ea dimisit facilitate
qua coeperat: quod si ille, longe me in sermone
sensuque praepollens, rem coeptam dimisit, ego qui
acumine mentis iners, sermoneque impolitus, et variis
rebus sum implicatus, quid acturus sum? Sed
ad ea quae imminent, stylus sequens vertatur.
CAPUT PRIMUM. DE SANCTO BENEDICTO.
Benedictus monachorum institutor, vir egregius