PL 173, col. 108

Gesta abbatum Trudonis (Rodulfus Trudonis), J. P. Migne

de spirituali, neque de temporali dono abbatiae
nostrae, prelationem super nos accipere presumpsit,
et homines aecclesiae nostrae per sacramentum et hominium
sibi mancipare. Tertio, quia bona aecclesiae
distraxit, familiam affixit, nos victus et vestitus
egestate cruciavit. Quarto, quia sine omnium consensu
fratrum et electione Mettis profectus est, et
donum illud quod accepit a Poppone, presentibus
ibi fratribus nostris et viva voce ei contradicentibus
diemque et audientiam petentibus, tamen accipere
presumpserit; insuper cum ibi fratres in presentiarum
habuissent litteras Leodiensis episcopi et alias,
scilicet ejusdem aecclesiae necnon et Treverensis archiepiscopi,
magistri Metensis, quae donum illi contradicebant
cum fratribus nostris. Quinto, quod

etiam illud donum per pecuniam obtinuerit, et quod
contradicentes ei fratres spoliari et flagellari gravissime
fecerit. Sexto, quod cum necdum monachus
sit, scilicet cum ad nullius umquem aecclesiae
titulum adhuc professionem fecerit neque benedictionem
monachi susceperit, quod abbas vult esse et
benedici in abbatem, qui necdum est benedictus in
monachum? et quomodo monachis benedictionem
monachilem dabit, qui eam necdum accepit? Aut quomodo profiteri faciet, qui necdum professus est?
Septimo, quia pro his culpis cum semel atque iterum
necnon et tertio canonice ad audientiam vocatus
fuerit, et venire noluerit, quod inde excommunicatus
usque ad eam diem adhuc extiterit. Quae si ita esse
nollent credere, dies daretur et audientia nobis et illi;

si se posset excusare ab his, non contradiceretur ei.
Talia cum a nobis Metenses audissent, nesciebant
quid certi nobis respondere possent; attamen
aviditas ardentissima gravissimae eis promissae aut
jam datae pecuniae urgebat eos in omnes anfractus
ire. Quid tandem? Ipsemet episcopus in capitulum
nostrum venit, si forte vel ejus presentia
frangi posset fratrum constantia; sed cum non
posset, saltem loco abbatis suadebat nobis tamdiu
illum nobiscum pati, donec discuteretur nobis
presentibus Mettis de his suis culpis. Fratres vero
de discussionis illius die omnimodo acclamabant,
sed quod ante discussionem in loco abbatis aut
etiam fratris inter eos stare deberet, nullo modo

pati volebant, maxime cum aecclesia Leodiensis in
tantum pro excommunicato eum haberet, ut divinum
aecclesiae nostrae officium interdixisset,
quamdiu intra atrium et curiam nostram esset;
communicareque non audebant, cui Leodiensis non
communicaret aecclesia, quoniam de ejus cura et
communione erant. Sub hac dissensione die illa
capitulum nostrum solutum est, muneratis ab
Herimanno id egre ferentibus munerandisque multo
egrius. Consolatum tamen eum et suos, sicut invenerant,
reliquerunt, tollentesque secum grandem
quam ab eo acceperant pecuniam, et magnum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.