PL 173, col. 107
Gesta abbatum Trudonis (Rodulfus Trudonis), J. P. Migne
intruderent. Summa tandem persoluti argenti supputata
est nobis fuisse usque ad 70 marcas et
aliquid amplius, et equorum atque palefridorum
usque ad 42. Sic erat tunc fama, quin immo infamia,
sibi imputetur, non michi, si sit mentita. Sed
nos ea quae vidimus et presentes et presentes audivimus veraciter
referre possumus, quia ante cellam abbatis, in
qua episcopus hospitabatur, et per totam curiam
magnus cotidie venientium et abeuntium equorum
discursus et clamor hominum vendentium aut ementium
eos habebatur, qui dabantur a fautoribus et
amicis Herimanni consiliariis et collateralibus episcopi.
Herimanuus vero in spicario nostro morabatur,
parvo satis spatio distante a cella, in qua
episcopus hospitabatur, ita ut intercurrentes nuntii
manifestissime ad eum ingrederentur, et de quantitate
et qualitate sui turpissimi mercimonii ante
eum tractarent.
11.
Haec dum agerentur, nos interea gravissima
victus et vestitus necessitate afficiebamur in tantum,
ut presente episcopo et tirannizante Herimanno
die solempnitatis sancti Petri apostoli,
Kalendas Augusti, et in inventione beati prothomartyris
Stephani, patroni et domini nostri, nichil
omnino quod comederemus aut biberemus invenissemus
ad mensam nostram, et caeteras perplurimas
necessitates pateremur, quas hic enumerare
longum esset. Quid moror? Corrupti graviter et
facti turpiter abhominabiles in studiis pessimae
hujus symoniae, omnes qui tunc aderant episcopales,
maxime vero et ardentius clerici, subtilissima
examinatione et astutissima pertractatione querebant,
quomodo nobis deceptis Herimannum
intruderent, ut sic promissa sibi acciperent, aut
accepta deservirent, aut, si nos neque astu decipere
neque vi aut ratione possent frangere, quomodo
tanta eis promissa aut jam data illuso Herimanno
retinerent. Qui frequentissime nobiscum
inde agebant, et cum neque ratione superare
neque astu possent decipere, malignis verbis et
minis quam plurimis afficiebant. Ne tamen omnes
hic lateat, quid nobis proponebant, et quid nos eis
respondebamus, paucis hic annotare curavimus.
Aiebant: Cum Poppo, qui Herimanno Mettis in
episcopatu canonice successit, Herimanno huic abbatiam
Mettis dederit, quomodo audetis dono ejus
contradicere, qui canonicus fuit episcopus? Quibus
fratres: Popponem Metensem post Herimannum
canonicum episcopum fuisse non negamus, sed Herimannum
canonicum donum ab eo non accepisse, his
rationibus usque ad majorem audientiam approbare
parati sumus: Primo, quia scientia tam divina quam
humana honore et nomine abbatis sit indignus.
Secundo, quia defuncto abbate suo fratribus ei reclamantibus,
per vim et per pecuniam et per laicalem
manum ducis Godefridi, ad quem nil pertinebat, neque