PL 174, col. 1371

Vita S. Arnulfi (Hariulfus Aldenburgensis), J. P. Migne

ecclesiam saeculo decimo quinto restauraverunt. Georgius vero Cabellian Annales monasterii sui ad annum 1574,
quo adhuc in vivis erat, perduxit. Eodem tempore in eo coenobio florebant duo viri illustres de ordine Benedictino
bene meriti, scilicet Jacobus Byns, et Arnoldus Wion, qui, anno 1578, destructo funditus per haereticos
Calvinianos Aldemburgensi monasterio, in alias provincias abire compulsi sunt. Jacobus in Hispaniam transiit,
ubi Hispali xenodochium ad suos contribules recipiendos et fovendos construxit; Arnoldus vero in Italiam
secedens, ibi librum de ordinis nostri initiis, progressibus, aliisque ad eum pertinentibus sub nomine Ligni vitae
conscripsit, diuque inter nostros Casinenses versatus in eadem regione defunctus est. Haec sub Melchiore Everaert abbate contigerunt, sub quo monachi huc illucque varia in loca dispersi sunt; sacras vero reliquias, aliaque
furori haereticorum subducta Brugis interea asservabant pauci admodum monachi, qui postea pacatis
tumultibus ad monasterium rediere; quod tandem Maximiliani abbatis cura et sollicitudine restauratum est.
Sed ad beatum Arnulfum redeamus.
8.
Institutis in coenobio Aldemburgensi monachis, concordiaque inter Flandriae proceres confirmata, Arnulfus
ad sedem revertitur: sed cum turbatis Ecclesiae suae rebus nihil proficere posset, nullumque a sede Remensi
provinciae metropolitana sperandum esset auxilium, cum ea Ecclesia, post Manassis exauctorationem, Elinando
Laudunensi eam sub Philippi regis auctoritate potius devastante quam administrante, sine pastore esset, in
monasterium Sancti Medardi beatus antistes sese recepit, ubi inclusi vitam iterum aggressus est. Haec anno
1084, quo ex Flandria rediit, contigisse dicendum est; nam anno sequenti substitutus est Arnulfo Hilgotus,
quem legitimum pontificem fuisse nullus inficiatur. Et quidem eo nomine conventui Compendiensi hoc ipso anno
1085 interfuit, et ipse in charta pro canonicis Castri-Theoderici annum 1087 pontificatus sui secundum appellat.
9.
Verum emergentibus rursum in Belgio tumultibus, eam regionem denuo adire compulsus est Arnulfus,
ubi, compositis dissidentium animis, e vivis excessit ipsa die Assumptionis sanctae Mariae decima
quinta Augusti, anno 1087, atque ea de re nulla est inter auctores controversia. Sepultus
est ante altare beatae Mariae in sinistra chori parte, ibique ad annum usque 1121 permansit, quo
Kalendis Maii sacrum ejus corpus e terra elevatum est, atque in theca repositum. Anno 1457
Anianus, Aldemburgensis abbas, capsam priore ditiorem construi curavit, in quam cum maxima solemnitate
sancti Arnulfi corpus translatum est. Ejus nomen in Romano, Benedictino, Gallicano aliisque
Martyrologiis scriptum est. Molanus vero in Natalitiis sanctorum Belgii, et Arnoldus Wion in notis
ad Martyrologium, ejus vitae compendium texuerunt; cujus etiam elogium apud Dormasium Suessionensis
Historiae scriptorem, Marlotum in Metropoli Remensi, Meierum, Miraeum, Sanderum et
alios passim, potissimum Belgicos scriptores occurrit. Sigebertus, qui eo tempore vivebat, haec de
eodem pontifice ad annum 1080 habet: Hoc etiam tempore in coenobio Sancti Medardi pollebat
signis et virtutibus vir beatissimus Arnulfus, qui pro miro sanctitatis fervore propositum reclusionis
eligens, et arcta nimis abstinentia se ipsum affligens, prophetiae gratiam divinitus accepit, et ex recluso
abbas hujus monasterii factus, ad ipsam reclusionem pro contemptu mundi ac desiderio internae
quietis postmodum rediit. Suessionico autem pontifice defuncto, electus est ad episcopatum,
et jussu papae Gregorii, a sedis apostolicae legato Hugone Lugdunensi archiepiscopo in praesulem est
consecratus. De ejus vero morte sic ad annum 1087 loquitur: Sanctus Arnulfus ex abbate Sancti
Medardi, postmodum etiam ad pontificatum civitatis Suessionicae promotus, pro pacis reintegratione
inter Flandrenses Flandriam venit, atque in vico nomine Aldemburch, ecclesiam Sancti Petri jam divinis
miraculis illustratam, coenobium monachorum fecit, ordinem regularis vitae instituit, tandemque
in eodem monasterio, et finem vitae, et sepulturam, secundum quod ipse praedixerat, accepit. Haec
Sigebertus, quae non habentur in Miraei editione, sed in ea ad annum 1086 haec alio charactere
edita leguntur: Arnulfus, Suessionicae civitatis episcopus, spiritu prophetiae, puritate vitae, et miraculis
venerabilis claruit; et in Aldenbort in ecclesia Sancti Petri Dei nutu sepelitur. Eumdem sanctum
virum laudat Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad annum 1084. Sed jam ipsa ejus Vita
proferenda est, cui tres Hariulfi epistolas ex codice Ursicampi, ut polliciti sumus, praemittere visum
est, quas ad nos humanissime transmisit anno 1687 R. P. domnus Nicolaus Perempertus, ejusdem
monasterii Cisterciensis ordinis monachus.
EPISTOLAE TRES HARIULFI ABBATIS ALDENBURGENSIS Praefixae Vitae sancti Arnulfi episcopi Suessionensis.

I. Epistola ad Lambertum episcopum Tornacensem.

Domino LAMBERTO Dei gratia Tornacensium episcopo,
filiorum ultimus HARIULFUS, salutem.
Regalia fercula, quamvis auro et argento fulgeant,
quamvis saporibus peregrinis et aromaticis
odoribus redoleant, nisi salis condimento temperentur,
contemptui potius quam delectationi proveniunt,
sic architecti peritia, si in suis aedificiis
aequos limites excesserit, vel linearum tramites justo
libramine non servaverit, frustra se laborasse
sero poenitebit, dum et peritiae palmam amiserit,
et fabricae jacturam dolens incurrerit. His ita consideratis
et paris periculi formidans eventum, tibi, o
praesul venerande, o Pater hilarissime Lamberte,
praesentis opusculi offero xenium; tibi ceu fide pastori,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.