PL 175, col. 13

De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

sed tantum chordae, caetera tamen in toto citharae
corpore ideo facta sunt ut esset ubi connecterentur
et quo tenderentur illa quae ad cantilenae
suavitatem modulaturus est artifex; ita in divinis
eloquiis quaedam posita sunt, quae tantum spiritualiter
intelligi volunt; quaedam vero morum gravitati
deserviunt; quaedam etiam secundum simplicem
historiae sensum dicta sunt: nonnulla vero,
quae secundum historiam et allegoriam et tropologiam
convenienter exponi possunt.
CAP. V.-- Quod sit necessaria interpretatio litteralis et historica.
Cum igitur mystica intelligentia non nisi ex iis
quae primo loco littera proponit colligatur; miror
qua fronte quidam allegoriarum se doctores jactitant,

qui ipsam adhuc primam litterae significationem
ignorant. Nos inquiunt, Scripturam legimus, sed
non legimus litteram. Non curamus de littera; sed
allegoriam docemus. Quomodo ergo Scripturam legitis,
et litteram non legitis? Si enim littera tollitur,
Scriptura quid est? Nos, inquiunt, litteram legimus,
sed non secundum litteram. Allegoriam enim
legimus, et exponimus litteram non secundum litteram,
sed secundum allegoriam. Quid ergo est litteram
exponere, nisi id quod significat littera demonstrare?
Sed littera, inquiunt, aliud significat
secundum historiam, aliud secundum allegoriam.
Leo quippe secundum historiam bestiam significat,
secundum allegoriam Christum significat: ergo vox
ista, leo, Christum significat. Ego igitur interrogo

te qui hoc probas quare leo Christum significet?
Respondes fortassis, qualiter responderi solet in
ejusmodi, pro convenentia similitudinis ad significationem
propositae: quia leo apertis oculis dormit,
vel aliud tale aliquid: igitur leo Christum significat,
quia apertis oculis dormit. Sic enim dixisti
tu, quod leo, dictio ista, Christum significat,
quia apertis oculis dormit. Aut igitur sententiam
tolle quam proposuisti, aut muta causam quam
subjunxisti. Aut enim falsa est sententia, qua dixisti
quod dictio ista, leo, Christum significat, aut inconveniens
causa quam subjunxisti, quod ideo leo
Christum significat, quia apertis oculis dormit. Non
enim dictio apertis oculis dormit, sed animal ipsum

quod dictio significat. Intellige igitur quod cum leo
Christum significare dicit, non nomen animalis, sed
animal ipsum significatur. Hoc enim est quod, ut
dicitur, apertis oculis dormit, secundum quod aliqua
similitudine illum figurat, qui in somno mortis
susceptae dormivit humanitate, sed oculos habuit
apertos vigilans divinitate. Noli itaque de intelligentia
Scripturarum gloriari, quandiu litteram ignoras.
Litteram autem ignorare est ignorare quid littera
significet, et quid significetur a littera. Nam quod
significatur a primo, tertium significat. Cum igitur
res illae quas littera significat, spiritualis intelligentiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.