PL 175, col. 14

De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

signa sint, quomodo signa tibi esse possunt,
quae necdum tibi significata sunt? Noli ergo
saltum facere, ne in praecipitium incidas. Ille rectissime
incedit, qui incedit ordinate. Primum igitur
illarum rerum quas tibi sacrum eloquium proponit,
ad mysticam significationem stude legendo
comparare notitiam, ut ex iis specie cognitis, postmodum
meditando colligas quod vel ad fidei aedificationem,
vel ad instructionem bonorum morum per
similitudinem adducas. Sed non omnia, inquiunt,
secundum litteram legi possunt, vel convenienter
intelligi. Cum enim propheta dicat fluvium igneum
de sub throno Dei egredientem se vidisse, et quaedam
pennata et oculata animalia in circuitu volantia
et clamantia contestetur [(Dan. VII; Ezech. I)] , et multa

in hunc modum similia, non dubium est quin ex iis,
quae sacrum eloquium narrat, quaedam secundum
litteram convenienter accipiantur, quaedam vero per
figuram tantum dicta intelligantur. Sic igitur haec
dicunt, quasi nos existimemus omnia quae per litteram
dicuntur, sic omnino accipienda, nec aliud
intelligendum ex iis quae dicuntur; quod quid est per
litteram non dicitur, sed per id quod littera dicit,
significatur. Nam in eo etiam quod figurative dictum
accipitur, littera suam significationem habere
non negatur, quia cum id quod dicitur, non sic, ut
dicitur, intelligendum esse asserimus, idipsum aliquo
modo dictum esse affirmamus. Dicitur igitur
aliquid et significatur a littera, tunc etiam quando
id quod dicitur, nonita intelligitur ut dicitur, sed

aliud quod per id dictum significatur. Sic igitur omnino
aliquid dicitur et significatur a littera, et intelligendum
est illud primum quod significatur a littera,
ut quid per illud significetur, postea intelligatur.
Ad hunc modum lectorem admonitum esse
volumus, ne forte haec prima doctrinae rudimenta
despiciat. Neque contemnendam putet harum rerum
notitiam, quas nobis sacra Scriptura per primam
litterae significationem proponit, quia ipsae sunt quas
Spiritus sanctus carnalibus sensibus, et nonnisi per
visibilia invisibilia capere valentibus, quasi quaedam
simulacra mysticorum intellectuum depinxit, et
per similitudines propositas, eorum quae spiritualiter
intelligenda sunt, claram demonstrationem figuravit.

Quod si, ut isti dicunt, a littera statim ad id
quod spiritualiter intelligendum est, transiliendum
foret, frustra a Spiritu sancto figurae et similitudines
rerum quibus animus ad spiritualia erudiretur, in
sacro eloquio interpositae fuissent. Teste namque
Apostolo, quod carnale est, prius est, deinde quod
spirituale [(I Cor. XV)]
. Et ipsa Dei sapientia, nisi prius
corporaliter cognita fuisset, nunquam lippientis
mentis acies ad illam spiritualiter contemplandam
illuminari potuisset. Noli igitur in verbo Dei despicere
humilitatem, quia per humilitatem, illuminaris
ad divinitatem. Quasi lutum tibi videtur totum hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.