PL 175, col. 16

De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

aliorum doctorum, quae infinita sunt. Haec tamen
scripta Patrum in textu divinarum Scripturarum
non computantur, quemadmodum in Veteri Testamento,
ut diximus, quidam libri sunt qui non scribuntur
in canone, et tamen leguntur, ut Sapientia
Salomonis et caeteri. Textus igitur divinarum Scripturarum,
quasi totum corpus principaliter triginta
libris continetur. Horum viginti duo in Veteri, octo
vero in Novo Testamento (sicut supra monstratum
est) comprehenduntur. Caetera vero scripta quasi adjuncta
sunt, et ex his praecedentibus manantia. In
his autem ordinibus, maxime utriusque Testamenti,
apparet convenientia: quia sicut post legem prophetae,
et post prophetas agiographi, ita post Evangelium
apostoli, et post apostolos doctores ordine

successerunt. Et mira quadam divinae dispensationis
ratione actum est, ut, cum in singulis Scripturis
plena et perfecta veritas consistat, nulla tamen
superflua sit.
CAP. VII.-- De sacrorum librorum scriptoribus.
Quinque libros legis Moyses scripsit. Libri Josue
idem Josue cujus nomine inscribitur, auctor fuisse
creditur. Librum Judicum a Samuele editum fuisse
credunt. Primam partem libri Samuelis ipse Samuel
scripsit: sequentia vero usque ad calcem, David.
Malachim Jeremias primum in volumen unum collegit;
nam antea sparsus erat per singulorum regum
historias. Isaias, Jeremias, Ezechiel, singuli suos
libros fecerunt, qui inscripti sunt nominibus eorum.

Liber etiam duodecim prophetarum auctorum suorum
nominibus praenotatur, quorum nomina sunt.
Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Micheas, Nahum,
Habacuc, Sophonias, Aggeus, Zacharias et Malachias;
qui propterea minores dicuntur, quia sermones
eorum breves sunt, unde et uno volumine comprehenduntur.
Isaias autem et Jeremias et Ezechiel
et Daniel, hi quatuor majores sunt singulis suis voluminibus
distincti. Librum Job, alii Moysen, alii
unum ex prophetis, nonnulli ipsum Job scripsisse
credunt. Librum psalmorum David edidit. Esdras
autem postea psalmos ita ut nunc sunt ordinavit, et
titulos addidit. Parabolas autem et Ecclesiastem, et
Cantica canticorum Salomon composuit. Daniel sui

libri auctor fuit. Liber Esdras auctoris sui titulo praenotatur,
in cujus tectu ejusdem Esdrae Neemiaeque
sermones pariter continentur. Librum Esther Esdras
creditur conscripsisse. Liber Sapientiae apud Hebraeos
nusquam est: unde et ipse titulus graecam
magis eloquentiam redolet. Hunc quidam Judaei Philonis
esse affirmant. Librum Ecclesiasticum certissime
filius Sirach Hierosolymita nepos Jesu sacerdotis
magni, cujus meminit Zacharias, composuit.
Hic apud Hebraeos reperitur: sed inter apocryphos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.