PL 175, col. 17

De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

habetur. Judith vero et Tobias, et libri Machabaeorum,
quorum ut testatur Hieronymus, secundus liber
magis graecus esse probatur, quibus auctoribus
scripti sunt minime constat.
CAP. VIII.-- De bibliothecae Veteris Testamenti reparatione.
Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba,
post incensam legem a Chaldaeis, dum Judaei ingressi
sunt Jerusalem divino afflatus spiritu, reparavit;
cunctaque legis ac prophetarum volumina, quae fuerant
a gentilibus corrupta, correxit; totumque Vetus
Testamentum in viginti duos libros constituit,
ut tot libri essent in lege, quot habebantur et
litterae.
CAP. IX.-- De diversis Scripturae sacrae translationibus.

Scripturam Veteris Testamenti prius in hebraica
lingua editam constat. Postea Ptolomaeus
qui Philadelphus cognominatus est, et secundus
post Alexandrum Magnum regem Aegypti obtinuit,
per septuaginta interpretes, quos ab Eleazaro pontifice
acceperat, bibliothecam Veteris Testamenti in
graecam linguam ex hebraea interpretari fecit. Et, ut
aiunt quidam, ne posset decipi ab eis falsitate translationis,
divisit eos, ut singuli in singulis cellis separati
essent. Illi vero ita omnia per Spiritum sanctum interpretati
sunt, ut nihil in unius codice inventum esset,
quod in alterius similiter non inveniretur. Propter
quod una est eorum interpretatio. Sed Hieronymus
dicit, huic rei non esse adhibendam fidem. Post

ascensionem vero Domini, praedicantibus apostolis
Evangelium, haec eadem translatio in gentibus reperta
est, et secundum hanc ab Ecclesiis Christi
primum sacrae Scripturae legi coeperunt. Postea
vero, quia eidem translationi quaedam deesse probata
sunt, quae in hebraica veritate tam ipsius
Christi quam apostolorum praedicantium auctoritas
contineri promulgaverat, conati sunt et alii sacram
Scripturam de hebraica lingua in graecum transferre
sermonem. Secundam igitur et tertiam et
quartam translationem fecerunt Aquila, Symmachus,
Theodotion. Quorum primus videlicet Aquila, Judaeus;
Symmachus vero et Theodotion Hebionitae
haeretici fuerunt. Obtinuit tamen usus, ut post

Septuaginta interpretes Ecclesiae graecorum eorum
reciperent exemplaria et legerent. Post haec accessit
quinta, quae Vulgaris dicitur; quae quodam tempore
in Jericho reperta est. Sed quis auctor ejus
fuerit, usque hodie ignoratur. Sextam et septimam
Origenes fecit, cujus codices Eusebius et Pamphilus
vulgaverunt. Octavo loco Hieronymus accessit,
non jam de hebraeo in graecum sicut priores,
sed de hebraeo in latinum transferens sermonem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.