PL 175, col. 18

De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

Cujus translatio, quia hebraicae veritati concordare
magis probata est, idcirco Ecclesia Christi per
universam latinitatem prae caeteris omnibus translationibus,
quas vitiosa interpretatio, sive prima de
hebraeo in graecum, sive secunda de graeco in latinum
facta, corruperat, hanc solam legendam et in
auctoritate habendam constituit. Usu autem pravo
[primo] invalescente, qui nonnunquam solita magis
quam vera appetit, factum est, ut diversas
diversis sequentibus translationes ita tandem omnia
confusa sint, ut pene nunc cui tribuendum sit,
ignoretur.
CAP. X.-- De scriptoribus Novi Testamenti.
Plures Evangelia scripserunt, sed quidam sine
Spiritu sancto magis conati sunt ordinare narrationem,

quam historiae texere veritatem. Unde sancti
Patres, per Spiritum sanctum docti, quatuor tantum
in auctoritatem receperunt Evangelia, id est,
Matthaei, Marci, Lucae, Joannis, ad similitudinem
quatuor fluminum paradisi, et quatuor vectium arcae,
et quatuor animalium in Ezechiele [(Ezeeh. I)] . Primus
Matthaeus Evangelium suum scripsit hebraice. Secundus
Marcus, graece scripsit. Tertius Lucas, inter
omnes Evangelistas graeci sermonis eruditissimus,
Evangelium suum scripsit, Theophilo archiepiscopo,
ad quem etiam Actus apostolorum scripsit. Quartus
et ultimus Joannes Evangelium suum scripsit. Paulus
quatuordecim scripsit epistolas. Canonicae epistolae
septem sunt, una Jacobi: duae Petri, tres
Joannis, una Judae. Apocalypsim scripsit Joannes

apostolus in Pathmo insula.
CAP. XI.-- De scriptis apocryphis.
Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per
Spiritum sanctum loquentes, ad eruditionem nostram
praecepta vivendi regulamque conscripserunt.
Praeter haec, alia volumina apocrypha nominantur;
apocrypha autem dicta, id est abscondita
et secreta, quia in dubium veniunt. Est enim
eorum origo occulta, nec patet sanctis Patribus a
quibus edita sint. In quibus etsi aliqua veritas, tamen,
propter multa falsa, nulla est in eis canonica
auctoritas: quod recte non judicatur esse eorum
quibus ascribuntur: nam multa sub nominibus
prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum

ab haereticis proferuntur; quae omnia sub
nomine apocryphorum a divina auctoritate per examinationem
remota sunt.
CAP. XII.-- De bibliothecae interpretatione, et variis librorum nominibus.
Bibliotheca a graeco nomen accepit, eo quod ibi
libri recondantur. Nam biblion librorum, theca repositio
interpretatur. Codex multorum librorum est,
liber unius voluminis, et dictus codex per translationem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.