PL 175, col. 19
De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
a caudicibus arborum sive vitium, quasi
caudex quod in se multitudinem librorum quasi
ramorum contineat. Volumen dicitur a volvendo.
Liber est interior cortex arboris, in quo antiqui,
ante usum membranae, solebant scribere, unde scriptores
librarios vocabant, inde dictus est liber volumen.
Tractatus est unius rei multiplex expositio.
Testamentum dicitur sacra Scriptura, humana consuetudine
dante occasionem: antiquitus enim qui
carebant liberis adoptabant sibi filios, et cum constituebant
illos haeredes, vocabant testes et scribebant
chirographum, non erat tamen ita ratum quin
posset mutari, nisi mortuo testatore. Similiter Deus
unum solum Filium habens ex natura, multos voluit
adoptare ex gratia. Et primitus unum elegit
Abraham; cui praecepit exire de cognatione sua, et
promisit terram Palaestinam; nec tamen ipse legitur
inde aliquid possedisse. Posthac filiis Israel
eductis de Aegypto, eamdem terram Palaestinam repromisit,
et ne dubitarent, fecit Testamentum in
certitudinem promissae haereditatis scilicet legem
quae per Moysen data est. Sed quia Deus non poterat
mori, et testamentum morte testatoris confirmandum
erat, interfectus est pro eo agnus mysticus,
cujus sanguine respersus est liber et totus
populus, in confirmationem promissae haereditatis.
Eodem modo Dominus Jesus Christus vocans ad
aeternam haereditatem, non unum tantum hominem,
sed omnes gentes, fecit testamentum, Evangelium
videlicet. In cujus confirmationem non
agnus ille antiquus occiditur; sed ipse (quia homo
erat et mori potuit) mortem subiit. Et sicut Deus ad
Vetus Testamentum dandum vocaverat testes,
Aaron scilicet et Mariam sororem ejus et Ur; ita
Christus, qui majora promisit, plures vocavit testes,
apostolos, videlicet et martyres. Vetus dicitur Testamentum
primum, vel quia prius datum, vel quia de
rebus veterascentibus est institutum. Novum dicitur
secundum, quia de immutabilibus et semper novis
loquitur. Propheta tripliciter dicitur, officio, gratia,
missione. Officio, sicut quando eligebatur aliquis
qui imminente bello de dubiis consuleret Dominum,
sive per assumptum ephot; sive alio quolibet modo.
Gratia, sicut ille cui Dominus per internam inspirationem
dabat notitiam rerum, quam nec natura nec
disciplina habere poterat sed sola gratia, sicut David
et Daniel et Job. Missione, sicut ille quem mittebat
Dominus ad praedicandum ea quae ei inspiraverat,
ut Jonas. Sed tamen sicut in istis diebus non
dicuntur episcopi, nisi qui officii dignitatem et potestatem
habent, licet meritum habeant et virtutem
hujus nominis abundantius illis qui episcopi sunt,
ita nec prophetae dicebantur, nisi qui officio aut
missione prophetae essent. Unde David, Job, Daniel,
licet contineant prophetias in libris suis: inter agiographos
tamen positi sunt; et e contrario Josue,
liber Judicum et libri Samuelis, et Regum, qui