PL 175, col. 20

De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

solam historiam texuerunt vel texere videntur, inter
Prophetas connumerantur.
Quaeritur etiam, cur novem tantum dicantur agiographi,
id est sancti scriptores, cum hoc nomen
conveniat omnibus sacrae Scripturae auctoribus?
Ad quod respondendum, quia quod nullam habet
specialem proprietatem qua distinguatur a caeteris,
commune nomen quasi proprium obtinet, non ex
praerogativa, sed potius quasi ex quadam indignitate
respectu aliorum; sicut in novem ordinibus
angelorum minimus simpliciter obtinet commune
nomen, et quaerenti quis sit, respondetur: angelus
est, cum etiam principatus et potestates angeli sint.
Apocryphus, id est dubius et absconditus liber duobus
modis dicitur: vel quia auctor ejus incertus,

vel quia communi assensu fidelis synagogae vel ecclesiae
non est receptus et confirmatus, etsi etiam
nihil in eo [pravi, ED.] reperiatur. Unde et liber
Job apocryphus est, quia dubii auctoris; in canone
tamen confirmatus est auctoritate fidelis synagogae.
Item Ecclesiasticus, liber Sapientiae Salomonis et
duo libri Machabaeorum, Tobias, Judith, et liber
Jesu filii Sirach apocryphi sunt; leguntur tamen et
ad Vetus Testamentum pertinent, sed non sunt
confirmati in canone.
CAP. XIII.-- De fructu divinae lectionis.
Quisquis ad divinam lectionem accesserit, primum
qualis sit fructus ejus agnoscat. Nihil enim
sine causa appeti debet; nec desiderium trahit,

quod utilitatem non promittit. Geminus est divinae
lectionis fructus: quia mentem vel scientia erudit,
vel moribus ornat. Docet quod scire delectat, et
quod imitari expediat. Quorum alterum, id est scientia
magis ad historiam et allegoriam, alterum, id
est instructio morum, ad tropologiam magis respicit.
Omnis divina Scriptura refertur ad hunc finem.
Septem liberales artes huic scientiae subserviunt.
Trivium ad significationem vocum. Quadrivium
ad rerum significationem respicit. Grammatica
recte loqui et competenter pronuntiare voces
docet. Dialectica ad distinguendas in eis significationes
et ad veritatem per disputationem inquirendam
valet. Rhetorica ad utrumque spectat. Physica
interiores rerum naturas, mathematica exteriores

figuras et numeros docet.
CAP. XIV.-- Quem fructum sacra Scriptura ex aliis capiat, et quid aliis praestet; et de septem circumstantiis quibus res significatae discernuntur.
Diligens scrutator sacri eloquii rerum significationes
nequaquam negligere debet, quia sicut per
voces primarum rerum notitia acquiritur, ita per
significationem rerum earumdem intelligentia, quae
spirituali notificatione percipiuntur, et manifestatio
perficitur. Philosophus in aliis scripturis solam vocum
novit significationem; sed in sacra pagina
excellentior valde est rerum significatio quam vocum:
quia hanc usus instituit, illam natura dictavit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.