PL 175, col. 22
De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
Significant autem his novem modis.
Secundum ordinem positionis.
1
Secundum qualitatem compositionis.
2
Secundum modum porrectionis.
3
Secundum formam dispositionis.
4
Secundum computationem.
5
Secundum multiplicationem.
6
Secundum partium aggregationem.
7
Secundum multitudinem.
8
Secundum exaggerationem.
9
Numeri igitur novem modis significant in divino
eloquio: secundum ordinem positionis, secundum
qualitatem compositionis, secundum modum porrectionis,
secundum formam dispositionis, secundum
computationem, secundum multiplicationem, secundum
partium aggregationem, secundum multitudinem,
secundum exaggerationem.
Secundum ordinem positionis: ut unitas, quia
prima est in numeris, rerum omnium significat principium.
Binarius, quia secundus est, et primus ab
unitate recedit, peccatum significat quo a primo
bono deviatum est. Secundum qualitatem compositionis
numeri significant, ut idem binarius qui sectionem
recipit, et in duo dividi potest, corruptibilia
et transitoria significat. Ternarius vero, quia
unitate media interveniente sectionem non recipit,
ut in duo aequa dividatur, indissolubilia et incorruptibilia
designat.
Secundum modum porrectionis numeri significant,
ut septenarius ultra senarium requiem post
operationem. Octonarius ultra septenarium, aeternitatem
post mutabilitatem. Novenarius ante denarium,
defectum intra perfectionem. Undenarius ultra
denarium, extra mensuram transgressionem.
Secundum formam dispositionis, ut denarius,
qui in longum tenditur, rectitudinem fidei significat.
Centenarius, quia in latum expanditur, amplitudinem
charitatis. Millenarius qui in altum levatur,
altitudinem spei designat. Rectitudinem ad se, latitudinem
ad proximum, altitudinem ad Deum. Primae
igitur et principali unitati ex his tribus membris
ordine positionis, denarius proximus est; millenarius
forma dispositionis. Ille loco vicinior, iste perfectione
similior.
Secundum numeri computationem ut denarius
perfectionem significat, quia in eo porrectio computationis
finem facit.
Secundum multiplicationem numeri significant,
ut duodenarius universitatis signum est, quia ex
ternario et quaternario invicem multiplicatis perficitur;
quoniam quaternarius corporalium, ternarius
spiritualium forma est.
Secundum partium aggregationem numeri significant,
ut senarius forma est perfectionis, propterea
quod partes ejus ternarius, binarius, unitas, aggregatae
simul totum complent; et nec ultra exuberant,