PL 175, col. 23
De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
nec infra subsistunt, quod perfectioni convenit, in
qua nec plus justo nec minus esse debet.
Secundum multitudinem partium numeri significant,
ut binarius propter duas unitates charitatem
Dei et proximi. Ternarius propter tres, trinitatem.
Quaternarius, propter quatuor tempora, temporalia,
quoniam annus et mundus quatuor partibus distinguuntur.
Quinarius, quinque senius. Septenarius
praesens saeculum, quod septem diebus volvitur.
Secundum exaggerationem numeri significant,
cum causa exigit aggravari, et cum quadam exaggeratione
iis, quae praemissa sunt, responderi, quale
est illud in Levitico: Ad Adam correptiones vestras
septuplum propter peccata vestra [(Lev. XXVI)]
, ubi nihil
aliud quam multiplicitas poenae signatur, expressa
per septenarium. Ex paucis multa sapiens perpendere
discat.
CAP. XVI.-- De locis, temporibus, ac gestis mysticis sacrae Scripturae.
Haec de numeris, propter multiplicem significationem
eorum, paulo prolixius prosecuti sumus. Nunc
autem ad quartam circumstantiam, id est locum,
vertamus sermonem. Loca significant, unde Dominus
in certis et determinatis locis certa negotia geri
voluit, propter significationem: ut verbi gratia, filii
Israel descendentes in Aegyptum, cogente fame,
oppressi sunt gravi servitute; inde vero educti a
Domino per desertum quadraginta annis iter agentes,
venerunt in terram promissionis, quae sita est inter
Babylonem et Aegyptum. Et utraque gens, id est
Aegyptii et Assyrii captivaverunt eos; sed prius
Aegyptii: ista omnia significationi apta sunt. Aegyptus,
quae est terra voluptuosa et deliciis affluens,
mundum significat, non machinam istam, sed voluptates
mundi et secularia desideria. Desertum
significat vitam religiosam, per quam quasi repatriantes
jejunamus a vitiis et concupiscentiis hujus
saeculi. Babylon ad aquilonem posita est, ubi frigus
perpetuum et obscuritas est, cum nunquam pars
illa a sole contingatur. Per Assyrios igitur, id est
Babylonios, daemones competenter designantur, qui
ad aquilonem sedem sibi elegerunt, utpote frigore
infidelitatis torpentes, et veritatis luce privati. Prius
Aegyptii opprimunt Israel, deinde Assyrii, non enim
in nobis potest quidquam diabolus, nisi prius trahamur
a propriis concupiscentiis. Unde: Ne tradas
me Domine a desiderio meo peccatori, id est diabolo [(Psal. CXXXIX)] .
Tempora significant. Exempli causa, Jesus erat
in porticu Salomonis, et hiems erat. Ideo de hieme
habita est mentio, ut per qualitatem temporum designaretur
qualitas animorum, id est torpor et infidelitas
Judaeorum.
Gestum significat, ut in Evangelio patet. Venit
Jesus in Bethaniam, et suscitavit Lazarum; deinde
per montem Oliveti venit in vallem Josaphat, et misit
discipulos in civitatem propter asinam, etc. Bethania
domus obedientiae. Ad obedientem tantum