PL 175, col. 236

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

et celant se, et volunt esse occulti, donec
improvisi superveniant. Et in his omnibus pericula
multa oriuntur, et circumspectio quotidiana, et timor
undique: et fit bellum magnum, et diuturna
concertatio, donec pars nostra convalescat omni
modo, et desperantes prorsus cessent, et discedant
a spe sua; ut aut deterreantur a nobis aut in nostram
ditionem subjiciantur. Nam, et hoc sine dubitatione
proveniet, si non defecerimus a spe nostra
et patientia bona, ut tandem pax plena et integra
restituatur post consummatum laborem concertationis.
Tunc enim fugabitur a nobis diabolus divina
virtute, ut non audeat praesumere adversum nos;
sed territus fugiat, et abscedat in confusionem. Mundus
quoque ipse, qui saevire in commotionibus suis

consueverat, pacabitur, et carnis desideria spiritu
roborato sopientur. Tunc in tempore pacis nostrae
recordabimur temporum antiquorum, quando bellum
fuit, et non poenitebimus tunc: sed laetabimur,
et exsultabimus pro diebus in quibus vidimus
mala; et erit pax dulcis in gratulatione praeteritorum
laborum. Propter hoc tempus belli est, et
tempus pacis
Quid habet amplius homo de labore suo? Quid amplius
habet quam bellum et pacem, dilectionem et
odium, et universa alia, quae temporum proventus
rota suae volubilitatis educit? Non ergo amplius
habet de labore suo quam bellum et pacem: quoniam
hoc labore suo non potest, ut habeat solam

pacem. Igitur nec labore suo pacem habet, sicut
voluntate sua bellum non habet. Omnia enim nutum
sequuntur dispositionis supernae: neque arbitrio
humano temporum momenta subduntur, ut hoc,
vel illud, eveniat; sed patitur legem homo in omnibus,
sive volens ad meritum, sive nolens ad tormentum.
Non igitur confidere debet homo in labore
suo, neque in actis suis spem ponere, quasi possit
ipse, vel quod desuper non ordinatum est efficere,
vel quod dispositum est impedire. Nihil enim labor
hominis universis adjicere potest, ut quid amplius
sit: quia justa Artificis moderatio sic cuncta in aequitate
disposuit, ut omne, quod sine ejus cooperatione
nititur, universitatis ordinem deserens, ad non
esse potius moveatur.
HOMILIA XVII. De animorum confusione ex temporum transitu.

Modo de temporibus exivimus, sed utinam pervenissemus
ad aeternitatem! Restant enim, adhuc
multa, et plurima volvuntur circa nos: et iterant
rursum tempora orbem suum usquequaque, ut non
sit finis, donec omnia fuerint consummata. Sequitur
quippe post mutabilitatem rerum gravis confusio
animorum: quoniam pergunt corda super volumina,
et transitus temporum, ut non stent in
veritate, sed defluant cum eis quae vadunt ut transeant.
Propterea cessat ab his omnibus quae foris
nutant, et fluctuant quasi modica sint universa haec
et non valde ad periculum operantia: et convertit
se introrsum, et ingeminat illic querelam de vanitate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.